 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
DECEM SACERDOTII*
AD E.MUM P. D. CAROLUM S. R. E.
CARDINALEM JOURNET,
DECEM EXPLETA SACERDOTII LUSTRA CELEBRATURUM.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Decem
sacerdotii lustra, per quae Deo eiusque Ecclesiae es famulatus, praeclaram
opportnnitatem Nobis praebent tam diuturnurn temporis spatium tibi gratulandi
rogandique Pastorem Supremum, ut praemia, quibus iam in hac terrena
peregrinatione animus superna incensus caritate solet abundare, tibi affatim
impertiat.
Non est dubium, quin e divina Eucharistia, qua tot ante annos primum litasti,
lucem ac robur hauseris continenter ad vitam tuam sacerdotalem illustrandam
alendamque. Est etiam prae Nobis ferendum, te virtutem coniunxisse cum sacra
doctrina, qui optatissimus nexus veri nominis efficit magistrum. Meritam quippe
adeptus es famam et laudem egregiis voluminibus et scriptionibus, quibus acri,
quo polles, ingenio de theologia exposuisti; maxime vero invat memorare opera et
studio tuo mysterium Ecclesiae, quod potissimum fuit in coetibus, historia
dignis, Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, a te esse naviter, subtiliter,
scite pertractatum, atque adeo te Sponsae Christi recondita doctrina et fidei
catholicae integritate adiunxisse decorem. Nec licet praetermitti te adulescenti
clero, in quo eiusdem matris Ecclesiae spes summa innititur, impensas curas
adhibuisse et etiam num adhibere, salutaribus praeceptis eum conformando
sacrasque docendo disciplinas.
Talem Christi servum placuit Nobis te arctius cum Apostolica Sede coniungere,
Patris Cardinalis munere credito; in quo ita versari cognosceris, ut de priore
vitae instituto, humili, abdito, operoso, nihil decedas.
Deus, qui est summum bonum, quod in ea veritate, quam sapientiam vocamus,
cernitur et tenetur (1), tibi vires suppeditet ad pergendum tam nobile iter.
Quo, post longum vitae huius cursum, quem speramus, emenso, feliciter ad eundem
pervenias, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione
laudabitur (2).
Ut autem fructuosior anniversarius dies tuus evadat, libenter id tibi
facultatis facimus, ut postquam solemni ritu divinis operatus eris, Nostro
nomine Nostraque auctoritate adstantibus christifidelibus benedicas, proposita
plenaria Indulgentia, ad Ecclesiae legem lucranda. Quorum bonorum auspex et
pignus sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, propinquis et
familiaribus tuis, volentes in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Iulii, annoMCMLXVII,
Pontificatus Nostri quinto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 12, pp. 771-772
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
|