 |
PAULUS
PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
CUM PERLATUS*
E.MO P. D. IOSEPHO S. R. E. CARDINALI
PIZZARDO, PRAEFECTO
S. CONGREGATIONIS SEMINARIIS STUDIORUMQUE UNIVERSITATIBUS PRAEPOSITAE,
NONAGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURO.
Cum perlatus Nobis sit nuntius, te mox nonagesimum celebraturum esse natalem,
nequaquam patimur faustum huiusmodi eventum silentio praetergredi quin tibi
cuncta salutaria et optabilia ominemur. Hoc autem libenter facimus, ut
eumulatior religiosa laetitia a te percipiatur, grato animo coniuncta, quo, tam
longum emensum respiciens vitae tuae spatium caelestiumque donorum tibi usque
adhuc impertitam copiam, impensiore sane studio illum sacri Psaltae monitum ad
rem deducere contendes: Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in
laude (1).
Votis ominibusque gratulationes quoque Nostras adnectimus, recordatione repetentes diuturnos tuos in Ecclesiae bonum insumptos labores,
praesertim in Romana Curia, ubi sive in Officio publicis Ecclesiae expediendis
negotiis, sive in Congregatione Seminariorum Studiorumque Universitatum,
diligentia, prudentia, religionisque studio praeclara tibi merita comparasti. Ac
suave semper erit Nobis illos iuventutis annos recolere, quibus apud Secretariam
Status operam praestantes, te navum et benevolentiae plenum Nostrum praepositum
experti sumus.
Benignissimus Deus, e cuius munere vivere, valere sancteque agere
proficiscitur, tuam venerandam senectam din servet actuosam et alacrem, suae gloriae in exemplum semper addictam,
largitatis suae donis usque locupletiorem.
Haec sincero caritatis affectu
percupientes, tibi, Venerabilis Frater Noster, et universis qui fausta hac data
occasione te laeti circumstabunt, Apostolicam Benedictionem peramanter
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 12, p. 774-775
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
|