Index   Back Top Print

[ FR  - IT  - LA ]

PERDURANTE SUMMI PONTIFICIS ITINERE IN TURCARUM REMPUBLICAM

LITTERAE A SUMMO PONTIFICE PAULO VI ATHENAGORAE I
PATRIARCHAE OECUMENICO CONSTANTINOPOLI TRADITAE,
DE INITIS INTER ECCLESIAM OCCIDENTALEM ET ECCLESIAM ORIENTALEM RATIONIBUS UNITATIS REDINTEGRATIONI FOVENDAE*

ANNO INEUNTE

 

Anno ineunte, quem a fide appellavimus, quemque ad memoriam martyrii a sanctis Apostolis Petro et Paulo abhinc XIX saecula facti celebrari iussimus, Nos Paulus, Romanae Ecclesiae Episcopus et Catholicae Ecclesiae Caput, cui est statutum in animo suarum esse partium omnia praestare, quae universae sanctaequae Christi Ecclesiae prosint, dilectissimum Fratrem Nostrum Athenagoram, Archiepiscopum orthodoxum Constantinopolitanum eundemque Patriarcham oecumenicum revisentes, incredibili cupiditate exardescimus illud tandem effectum videndi quod Christus supplicando imploravit: «Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti» (Io 17,22-23).

Quae profecto cupiditas cum constantissima voluntate Nostri coniungitur ea omnia, quantum poterimus, perficiendi, quae diem maturare queant, quo inter Ecclesiam Occidentis et Ecclesiam Orientis expleta communio redintegretur: ut omnes nempe christiani in ea unitate recomponantur, ex qua possit Ecclesia significantius testari, Patrem in hasce terras Filium suum eam ob causam misisse, ut universi homines in eodem Christo filii Dei fierent, et fratemo more in caritate et pace viverent.

Cum persuasissimum sit Nobis: non aliud nomen esse sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Cf Act 4,12) quodque iisdem hominibus tribuere fratemitatem pacemque possit, nuntium propterea pronis auribus audimus, quem Ioannes, discipulus ille carissimus, ab Epheso ad Asiae Ecclesias misit: «Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum; et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo» (Io 1,3).

Quod Apostoli et viderunt, et audierunt et nuntiaverunt nobis, idem nobis Deus permisit ut fide accipeгemus. Per Baptismum «enim nos unum sumus in Christo Iesu» (Cf Gal 3,28). Praeterea «Vi successionis apostolicae, sacerdotium et Eucharistia nos artius etiam invicem coniungunt». (Cf Decr. de œcumenismo Unitatis redintegratio, n. 15) Etenim tam intima tamque arcana communione inter nos copulamur, ut dona participantes a Deo Ecclesiae suae impertita cum Patre per Filium in Spiritu Sancto societatem habeamus. In Filio reapse filii facti (Cf 1 Io 3,1-2), pariter vera miraque ratione aliorum hominum fratres facti sumus.

Quoniamque in qualibet Ecclesia cuiuslibet loci hoc divini amoris efficitur mysterium, nonne exinde locutionem illam tralaticiam profectam esse putemus, ex qua variorum locorum Ecclesiae inter se veluti sorores appellari consueverunt? (Cf Decr. de œcumenismo Unitatis redintegratio, n. 14) Eiusmodi videlicet sororis more nostrae Ecclesiae per ea saecula vixerunt, cum una simul Oecumenica Concilia celebraverunt, quibus pro fidei deposito adversus quamlibet corruptionem propugnatum est.

Sed nunc, post diutumas utrimque ortas dissensiones variasque voluntates, Dei beneficio fit ut nostrae Ecclesiae se iterum sorores agnoscant, nihil impedientibus difficultatibus superiore tempore inter nos ortis. Christo Iesu nos illuminante, facile animadvertimus quantopere oporteat, his victis difficultatibus, eo pervenire ut communio, quae utramque partem devincit, quaeque iam tam est ferax, cumulata perfectaque evadat. Cum autem utrimque profiteamur «fundamentalia dogmata christianae fidei de Trinitate et de Verbo Dei, ex Maria Virgine incamato, in Conciliis Oecumenicis in Oriente celebratis definita» (Decr. de œcumenismo Unitatis redintegratio, n. 14), et vera Sacramenta et Sacerdotium hierarchicum habeamus, in primis opus est ut, fidei sanctae servientes nostrae, operam fratemam conferamus et curas ut, una simul viis idoneis et progredientibus inventis, in vita Ecclesiarum nostrarum communionem illam, quae, quamvis imperfecta, iam viget, foveamus et efficiamus.

Deinde opus est ut ab utraque parte, per mutua commercia, sive sacerdotum conformationi, sive christiani populi vitae et institutioni excolendae explicatior, altior, aptiorque detur opera. Opus tum est ut per sincera de re theologica colloquia, quae fratema caritas paraverit, quamvis legitimae maneant diversitates quod attinet ad liturgiam, ad vitam spiritualem, ad disciplinam, ad theologiam, inter nos tamen noscamus et observemus (Cf Decr. de œumenismo Unitatis redintegratio, nn. 14-17), usque ad eum finem, dum in perspicua sinceraque confessione cuiusvis revelatae veritatis consentiamus. Ut autem communio et unitas redintegretur atque servetur, diligentissime cavendum est, ne «quid ultra imponatur ... oneris quam haec necessaria» (Cf Act 15,28; Decr. de œcumenismo Unitatis redintegratio, n. 18).

Itaque simul spe et caritate moti, simul assidua precatione subnixi, simul denique unicum illud necessarium (Cf Lc 10,42) exoptantes, cui cetera omnia subiciantur oportet, iter nostrum non tantum pergemus, sed etiam intendemus, in nomine Domini.

Die XXV m. Iulii anno Domini MCMLXVII.

PAULUS PP. VI 

 


* AAS 59 (1967), pp. 852-854

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana