The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS SCRIPTO DATUS

AD E.MUM P.D. IACOBUM S.R.E.
CARDINALEM LERCARO
ARCHIEPISCOPUM BONONIENSEM,
INTERNATIONALI CHRISTIANORUM
ARTIFICUM BONONIAE COACTO COETU

 

Animo praesentes Internationali Christianorum Artificum Congressui, quos docta Bononia liberali excipit hospitio, tibi munus committimus, Dilecte Fili Noster, ornatissimis viris, qui coetibus intererunt, vota Nostra Nostraeque existimationis sensus significandi. Merita laude prosequentes spiritum vere oecumenicum, quo tam egregius lectissimorum ingeniorum conventus perfunditur, putamus eorum proposita et studia nostrae aetatis necessitatibus et Ecclesiae exspectationi plane respondere.

Quo tempore, enim, homines, mirificis rei technicae incrementis capti atque allecti, tam saepe a praestantioribus humanae vitae bonis ab eiusque supremo fine, qui Deus est, abducuntur, ingenuarum artium cultores christiano spiritu afflati multum sane conferre possunt ad animos rite excolendos atque educandos; scilicet rectus pulchritudinis amor, quem christiani artifices fovent ac promovent, mentes evehit et ad eam spiritualium bonorum aestimationem conducit, in qua solummodo humana dignitas ac verus civilis cultus innituntur.

Dum cupimus, speramus, prospicimus, ut ad hanc excelsam metam semper christiani artilices spectent, prosperum exitum laboribus istius Congressus a Deo supplicibus rogamus precibus; iisdemque peramanter benedicimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Septembris anno MCMLXVII.

PAULUS PP. VI

 

top