 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD IULIUM HOSSU
EPISCOPUM CLAUDIOPOLITANUM ARMENOPOLITANUM,
A SUSCEPTA CONSECRATIONE EPISCOPALI
DECEM IMPLEMENTEM LUSTRA
Praestans et faustus eventus vitae tuae mox continget, qui, cum perquam rarus
obveniat, inusitatam sane magnitudinem superni doni manifesto demonstrat: decem
enim impleta celebras hoc anno lustra, ex quo ipse consecratus es Episcopus.
Quam praeclaram occasionem praeterire minime patimur, quin benevolentiam et
egregiam existimationem, quibus semper te, Venerabilis Frater, prosecuti sumus,
apertius testemur, atque ideo religiosae laetitiae tuae participes anniversariae
istiusmodi memoriae recordationem suaviorem tibi faciamus. Accipe igitur sincere
et ex animo prompta vota Nostra, quibus iure merito gratulationes et laudes
adicimus, cum probe noverimus, pastoralis muneris tui tantum emensum spatium
recte factis nobilitatum esse, atque te largam meritorum messem collegisse,
quibus fidelis servi et prudentis amplissimam a Deo olim remunerationem
poscimus, dum eidem propera iustae opinionis iudicia percupimus.
Eluxerunt quidem in perfunctione praegravis officii patris, magistri, ductoris
animorum devovendi te studium, adsidua diligentia, mitis ingenii placidi mores
nec minus in rebus adversis mira fortitudo et stabilis constantia. Per angusta
et augusta transeuntem virtutis callem terere scivisti et maluisti, quia pro
Christi et Evangelii causa dura, ubi oporteret, sustinere non dubitasti. Honori
tuo etiam hoc praecipue vertit, quod Apostolicae Sedis praeceptis parere,
inceptisque favere officium tuum esse duxisti, a quo numquam decedere sanctum
tibi sollemneque arbitratus es.
Illud Sanctorum Apostolorum Principum, quorum insigne gloria martyrium hoc anno
recensemus, tuo ori et menti crebro insonet, ut in perseverantia dignorum
probatione propositorum auxilio et lumine ex alto communiaris et solaciis
abundes: «Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam
operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem» (Rom.
5, 3); «Communicantes Christi passionibus gaudete . . . Si exprobramini in
nomine Christi, beati eritis; quoniam quod est honoris, gloriae et virtutis Dei,
et qui est eius Spiritus super vos requiescit» (1 Petr. 4, 13, 14).
Quod ad rationem agendae ultimae tuae aetatis spectat, in otio sancta, cui
vacas, adiuva ardore sacrarum precum et oblata Deo tolerantia malorum gregem,
tibi commissum, et, quod ad te attinet, meditare, quiesce. Evola animo ad montes
aromatum, ad colles beatae aeternitatis, ubi continuus dies ullum nescit
occasum, ubi victor terrestris discriminis, hymnodicis Angelorum choris
sociatus, cantat Deo sine cessatione canticum de canticis Sion, nobile perpetuo
caput amplectente corona.
Quare bene Nostris ominatis verbis veriliter age et confortare, diu bone
valetudine utere, cum pro certo semper habendum tibi sit Nobis auditu esse
iucundum quidquid tibi salutare, profuturum, felix, Christi opitulante gratia,
evenerit.
Postremum autem est, ut Apostolicam Benedictionem tibi et universis, quorum
moderatio tibi est concredita, propensae Nostrae caritatis testem et effusae
caelestium munerum copiae auspicem, ultro ac libenter impertiamus, suppliciter
invocata deprecatione Deiparae Virginis Mariae, quemadmodum Apostolorum ita
Episcoporum Reginae.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Novembris, anno MCMLXVII, Pontificatus
Nostri quinto.
PAULUS PP. VI
|