The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

QUANDOQUIDEM*

AD E.MUM P. D. GREGORIUM PETRUM S. R. E. CARDINALEM AGAGIANIAN, SACRAE CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE PRAEFECTUM,
DECEM CONDITA LUSTRA CELEBRATURUM, EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quandoquidem mox decem abibunt lustra ex quo tu, Dilecte Fili Noster, sacerdotale iniisti officium, caritatis movemur affectu, ut, laetitiam anniversariae huius memoriae ex animo participantes, faustis te ominibus prosequamur. Benignissimus Deus te elegit et vocavit, ut in Ecclesiae ministeriis iisque gravissimis versaveris: vocanti alacer obtemperasti, spiritualium fructuum copiam uberrimam collegisti.

Hoc vero potissimum est animadvertendum te, ex orientali regione oriundum, alumnum Ecclesiae Armenorum, cui postea ut Ciliciae Patriarcha deserviisti, Romae nutritum et educatum, ipsa persona ac dignitate tua illam huic, hanc illi singularis quasi necessitudinis vinculo iungere.

Merito etiam contigit, ut a Pio XII Propraefectus, a Ioanne XXIII Praefectus Sacri Consilii Nomini Christiano Propagando renuntiareris. Quo in munere constitutus, luculente ostendisti, in quam late patentem campum studium apostolicum tuum excurreret. Etenim nullis parcens laboribus, onera fortiter sustinens, in omnes fere continentes terras itinera suscepisti, ut Ecclesiam nascentem vel vigescentem in regionibus, missionalium opere excolendis, praesens salubri impulsu proveheres. Meminimus quoque te, cum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum ageretur, ut Praesidem coetus delectorum virorum naviter esse annisum, ut eiusdem universalis Synodi consulta circa Missiones ratione temo poribus nostris consentanea exararentur, conficerentur.

Ecclesia igitur gratiam tibi habet, quod, inter rerum difficultates haud leves, incrementis ipsius indefatigato animo studuisti; siquidem tibi operisque tui sociis sunt auctus tribuendi, quibus magis magisque «catholica» redditur et veriores in dies efficiuntur hae S. Augustini sententiae: «Chorus Christi iam totus mundus est. Chorus Christi ab oriente in occidentem consonat» (Enarr. in Ps. 149, 7; PL 37, 1953). «Nemo dubitet de Ecclesia, quia per omnes gentes est ... Unde coepit? Ab Ierusalem. Quo pervenit? Ad omnes gentes. Paucae remanserunt, omnes tenebit» (In Ep. Io. ad Parth. 2, 2; PL 35, 1990).

Haec messis e semine divinae ad sacra munia vocationis est exorta, pro qua, ut nihil dubitamus, maximas gratias festo sacerdotii tui natali die persolves Deo summo et aeterno, qui per diuturnum hoc annorum spatium suis te confovit praesidiis.

Propter idem, quod celebrabis, sollemne mentibus tibi circumfundentur permulti illi et carissimi Nobis sacerdotes, religiosi viri et mulieres, qui, in longinquis Missionum plagis desudantes, fines regni Dei proferre nobili nisu contendunt; eodem cum animi affectu tibi sociabuntur innumeri fere autochthones, qui ab illis, te praestite, ad fidem catholicam traducti, christianae vitae donis locupletantur. Haec omnia solacium tibi praebeant atque levamen et ad perseverandum in pastorali sollertia te affatim confirment.

Tibi denique, Dilecte Fili Noster, et cunctis, qui te, quo die anniversariam hanc memoriam recoles, circumstabunt, Benedictionem Apostolicam, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 1, pp. 16-17

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top