The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

PICTAVAE DECUS*

EXC.MO P. D. HENRICO VION, PICTAVIENSI EPISCOPO, OB AGENDA SOLLEMNIA, SEXTO DECIMO EXACTO SAECULO A PIISSIMO SANCTI HILARII OBITU.

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolieam Benedietionem. — Pictavae decus, praesidium Galliae, Ecclesiae lumen, Sanctus Hilarius antiquis et secutis temporibus quasi « indeficientis lampadis splendore» coruscat (1); mox vero eius fama studiosi renovabitur, eum, ob sextum decimum expletum saeculum ab eius piissimo obitu, probando consilio in eiusdem patria agentur sollemnia, ut nobili velut obsequii certatione ac digno multigenarum celebritatum apparatu tanti recolatur viri memoria. Quae quidem sollernnia aliquo modo participare cupientes, has Litteras ad te, Venerabilis Frater, dare statuimus, qui «venerandi Hilarii, Ecclesiae catholicae acerrimi defensoris» (2), obtines sedem.

Primus hic doctor Ecclesiae Latinae — nam Sanctus Irenaeus, Lugdunensis Episcopus, qui eum tempore praecessit, ex Oriente venerat istuc estque in exarandis scriptis Graeco usus sermone — postquam ab ethnicae religionis cultu, Sacrarum Scripturarum luce radiante, ad christianam fidem est traductus, seu, quemadmodum ipse ait, «regeneratus pridem» (3), et natalis urbis Pictavae, universi populi poscentibus suffragiis, creatus Episcopus, non solum praestabili, qua florebat eloquentia, verum etiam libris, quos composuit, veritatem catholicam perquisivit, explanavit, defendit. Propter hanc dicendi gravitatem et copiam a Sancto Hieronymo Latinae eloquentiae Rhodanus est ille argute vocatus (4); et pastorale eius ministerium, quod ope scriptionum in vulgus emissarum exercetur, sic a Rufino Aquileiensi commemoratur: «Libros de fide nobiliter scriptos edidit, quibus et haereticorum versutias, et nostrorum deceptiones et male credulam simplicitatem ita diligenter exposuit, ut et praesentes et longe positos, qui ipse per se disserere viva voce non poterat, perfectissima instructione corrigeret» (5).

Quibus verbis iam significatur Hilarium temporum iniquitate esse compulsum, ut adversus eos exsurgeret, qui rectam de Christo doctrinam depravabant et corrumpebant. Etenim Ariana haeresis, insidias moliente Saturnino, Arelatensi metropolita, Constantii imperatoris fautore, etiam in Galliam pervasit animosque turbavit: scilicet aetate illa verum est effectum, quod Sanctus Hieronymus gravibus hisce verbis est questus: «ingemnit orbis, et Arianum se esse miratus est» (6).  Coorta igitur tempesta te, forti animo machinationibns haereticorum et iniustis Constantii praeceptis est obnisus. Fidem catholicam, innixus praesertim in Evangelio et in Epistulis Apostolorum, definire, servare, tueri omni ope contendit. Cum igitur condemnationi Sancti Athanasii, Episcopi Alexandrini veraeque fidei assertoris invicti, in Concilio Biterrensi anno trecentesimo quinquagesimo sexto coacto subscribere renuisset, Hilarius in Orientem est relegatus atque adeo quattuor annos a grege suo, cuius erat amantissimus, seiunctus. Ibi theologorum subtiles doctrinas penitus hausit, pro fide certare, Seleuciensem quoque Synodum anno trecentesimo undesexagesimo participans, et exsul per libros loqui perrexit.

Herois in modum terrena cuncta postposuit, ut veri nominis Episcopus et Pastor animarum maneret, quemadmodum ipse asseveravit: «Florere nobis, saeculi otio domestico frui, commodis omnibus redundare, familiaritate regia gloriari, et esse falso episcopi nomine, singulis universisque et publice et privatim in Ecclesiae dominatu gravem effici, par, ut ceteris, potestas dabatur; si modo veritatem evangelicam falsitate corrumperem, conscientiae reatum blandimento ignorantiae consolarer, iudicii corruptelam excusatione alieni arbitrii defenderem, haereseos piaculo non fide mea, quae utique esset obnoxia, sed simplicitate ignorantium non tenerer, probitatem sub difficultate publicae intelligentiae mentirer» (7).

Exstitit strenuus defensor libertatis religiosae, ad Constantium Augustum, qui catholicos Arianorum placitis adversantes insequebatur, haec audacter scribens: «Non alia ratione quae turbata sunt componi, quae divulsa sunt coerceri possunt; nisi unusquisque nulla servitutis necessitate adstrictus, integrum habeat vivendi arbitrium»(8).  Ha factum est, ut is praeclarus Christi Confessor «Athanasius Occidentis» vocaretur.

Idem vero fuisse cognoscitur «vir lenis et placidus... et ad persuadendum commodissimus» (9), utpote qui acer quidem esset in defendenda veritate, circa eam nequaquam passus media iniri consilia, sed, caritate flagrans, quos novisset errore circumventos, eos ad rectam viam molli suasione reducere conaretur. Cui rei argumento est etiam liber, quem «De Synodis seu de Fide Orientalium» inscripsit, et quo Episcopis Occidentalibus formulas theologicas Orientalium exposuit. Neque spes alacrem eruditumque unitatis religiosae propugnatorem fefellit.

Quanti aestimandus sit sanctissimus Pictaviensis Episcopus commonstratur, quod in Latinis non habuit, quem imitaretur. Cum igitur ei disserendum esset de arcanis Sacrorum Bibliorum sensibus ac de subtilibus notionibus ad Trinitatem et Christum pertinentibus, sermonem Romanum detorquere coactus est ad eiusmodi res significandas; qua difficultate obsaeptus, sic est conquestus: «Mementote non sensum mihi, sed verba deesse» (10). Quocirca, «de tantis ac tam reconditis rebus, et ad usque hanc aetatem nostram intentatis», ut ipse ait, tractaturus, Dei auxilium humili prece implorare consueverat: «Tribue ergo nobis verborum significationem, intelligentiae lumen, dicto- rum honorem, veritatis fidem » (11).

In eius doctrina theologica, «positiva» potius, quam appellant, Christus praecipuum obtinet locum; estque animadvertendum eximium hunc virum, quo erat ingenio uberi, ante Sanctum Augustinum perspexisse necessitudinem, quae inter rationem et fidem intercederet, quas, a Deo profectas, non inter se repugnare sed sese invicem complere.

Hilarius demum accensetur Ecclesiae Latinae veteribus scriptoribus, Graecum sermonem callentibus, qui ad tenues distinctiones exprimendas aptior est quam Romanus. Quod Graecorum cogitata theologica in Occidentem induxit, meritum ei praeconium tribuitur.

His vero efficitur, ut eius oratio non raro sit satis obscura et implicata, scilicet «longis interdum periodis involvatur et a lectione simpliciorum fratrum procul sit» (12). Idem auctor, qui «Gallicano cothurno attollitur» (13), ornatus et locuples dicitur, utpote cum «duodecim Quintiliani libros et stilo imitatus sit et numero» (14). Erat enim ei per sua sum res sublimes congruenti sermonis decore ac dignitate esse enuntiandas: «Sumus enim quoddam sancti Spiritus organum, per quod vocis varietas, et doctrinae diversitas audienda est. Vigilandum et conandum est, ut nihil humile dicamus» (15). Propterea etiam dilaudatur, quod, hymnorum conditor libri, eiusmodi carminum usum ad veram fidem pietatemque fovendam invehere studuit, Sancto Ambrosio, Mediolanensi Episcopo, hoc in hymnorum genere praemonstrans et muniens fortunatioris exitus viam, quemadmodum theologico quoque veluti lexico conformando illustris quidam exstitit praecursor.

Celebritates igitur, quae honori Sancti Hilarii, ut supra diximus, agentur, non fortuito in annum incidunt, quem fidei firmandae, provehendae constituimus ob anniversariam memoriam martyrii Principum Apostolorum. Itaque Caeles ille homines nostrae aetatis, perturbatae ac tot obnoxiae difficultatibus, graviore quodam modo alloquitur. Non licet a veritate divinitus revelata, quam Ecclesia, eius custos, proponit, ullo pacto desciscere neque eandem alio sensu ab eo, quem Ecclesia docet, interpretari. «Nec fieri potest, nec ratio patitur ut vera et falsa misceantur, lux et tenebrae confundantur» (16). Non semel Christifideles, filios Nostros, quos in Domino habemus carissimos, monuimus de periculis falsarum, quae serpunt, opinionum circa fidem, mores, Ecclesiae instituta ritusque. Intuemini Hilarium: quem sequamini, habetis. Quodsi aspera propter veritatem sunt toleranda, eius vitae exempla debiles confirment, exacuant fortes. Magister ille etiam est, ut significavimus, rationis, qua fratres catholicae fidei expertes, vel eos, qui ab hac defecerunt, ad nos adducantur; quod quidem nunc cum maxime est attendendum, siquidem non modici suscipiuntur conatus, ut Christianorum unitas tandem restituatur. Haec sollicitudo, cum sincera caritate coniuncta, omnes incedat, haec cura omnes accendat, ut noverint «oecumenismum» esse negotium proprium cuiusvis salutaribus aquis abluti.

Haec animum pulsant, cum de Sancto Hilario, «viro omnium virtutum et ornamentorum, qui et magister ecclesiarum » (11), sescenties et millies anniversaria memoria eius mortis oblata, recogitamus. Tibi denique, Venerabilis Frater, cunctisque sacrorum Antistitibus, sacerdotibus, religiosis, populo Dei, qui indictis sollemnibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, peculiaris benevolentiae Nostrae testem supernorumque munerum pignus, volentes impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxv mensis Decembris, in festo Nativitatis D. N. Iesu Christi, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 2, pp. 72-76

(1) Cfr. Vita S. Hil., I; PL 88, 442.

(2) Cfr. S. Aug., Contra Iul., 1, 3; PL, 44. 645.

(3) De Synod., 81; PL 10, 545.

(4) Comm. in Epist. ad Gal., II; PL 26, 380.

(5) Hist. Eccl., 1, 31; PL 21, 501.

(6) Dial. contra Lucif., 19; PL 23, 172.

(7) Hist. fragm. I; PL 10, 629.

(8) I, 2; PL 10, 558.

(9) Ruf. Aquileiens., loc. mem.

(10) De Synod., 65; PL 10, 524.

(11) De Trin., I, 38; PL 10, 49.

(12) Cfr. S. Hieron., Ep. LIX, 10; PL 22, 585.

(13) Id., loc. mem.

(14) Cfr. id., Ep. LXXI, 5; PL 22, 668.

(15) Tract. in psalm. 13, 1; PL 9, 295.

(16) S. Hilar., Ad Const. I, 2; PL 10, 558.

(17) Cfr. I. Cassian., De incarn. Dom. contra Nest., VII, 24; PL 50, 250.

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana