 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
MILLE TRANSACTOS*
AD EXC.MUM P. D. ANTONIUM BARANIAK,
ARCHIEPISCOPUM POSNANIENSEM, OB CELEBRANDA SOLLEMNIA, MILLE TRANSACTIS ANNIS
AB ILLA CONDITA ECCLESIA.
Venerabilis Frater, salutem et Apostolieam Benedictionem. — Mille
transactos annos, ex quo pervetusta Posnaniensis Ecclesia a Decessore Nostro
Ioanne XIII v. m. condita est, scilicet anno DCCCCLXVIII, a vobis sollemni cultu
istic memoratum iri, datas per litteras Nos edocuisti. Id autem una simul
petiisti, nomine quoque cleri populique tibi concrediti, ut proximas
celebritates benevolentiae Nostrae votorumque Nostrorum pignore et
significatione honestaremus atque adeo eaedem fierent laetiores.
Quod optatum, tanta cum filiorum observantia et comitate prolatum,
libentissime accipientes, in gaudii vestri partem venire properamus, ita ut per
hanc Epistulam vox Nostra tamquam praesens vobis gratulabunda resonet, vobisque
salutariter et bene precetur.
Consilium Nobis non est, ut res in Posnaniensi archidioecesi gestas in
recordationem revocemus, praesertim cum ea alte in animis vestris insideant.
Neque tamen vos praeterit, anno MDCCCCLVI, cum universa Polonia decem recoleret
saecula post acceptum Christi Evangelium, rerum summam, ad sacram religionem in
Patria vestra attinentium, Nos veluti delineasse. At unum tantummodo libet
recolere, quod ipse, venerabilis Frater, disertis verbis nitido in lumine
collocasti: scilicet festivitates, quibus nobilissima fidei vestrae exordia
integrum per annum celebraturi estis, in eundem incidere decursum anni, quem Nos
a profitenda fide christiana nuncupari voluimus, ob undevicies centenas memorias
recurrentes a Beatorum Apostolorum Petri et Pauli Romae facto martyrio:
Apostolos dicimus, quibus tutanda Metropolitana Posnaniensis Ecclesia, utpote
suis praecipuis caelestibus praestitibus, a Decessoribus Nostris commissa et
consecrata fuit.
Habetis igitur, cur albo lapillo proximos dies festos signetis, qui cum
singulari universae Ecclesiae eventu coniuncti vobis contingunt; habetis, cur
nascentis Ecclesiae vestrae primordia commoto ac religiosissimo animo
recensentes, christianae fidei proposita confirmetis, eiusque praecepta in
moribus et institutis, sive singulorum, sive familiarum, sive societatis,
profiteamini. Fides enim, «sperandarum substantia rerum, argumentum non
apparentium» (1), dum ore profertur, in actum etiam vitae sese extendat oportet,
ut pulchre scribit S. Augustinus: «Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera
tua concordent cum voce tua. Cum voce cantaveris, silebis aliquando: vita sic
canta, ut numquam sileas» (2). «Vox tua in factis sit: ... in bonis operibus
tuis gratuita sit dilectio Dei, benefica sit dilectio proximi» (3).
Multum igitur optamus, ut ista saecularia sollemnia vestra magnam vividamque
fidei flammam apud cunctos civium ordines excitent atque propagent, ut, patrum
vestrorum hereditate sancte servata, cunctarum virtutum inde eluceatis gratia.
Vobis propitii aderunt Sancti Patroni Petrus et Paulus, ac materna vos
benignitate tuebitur Beatissima Virgo Maria, Dei Ecclesiaeque Mater, praecelsa
et semper opifera Poloniae Regina, ut, virtutis constantia bonorumque operum
fructu, ad nova semper procedatis Patriae vestrae incrementa. Haec superna
munimina et solacia vobis Apostolica Nostra Benedictio conciliat, quam tibi,
universis archidioecesis sacerdotibus et religiosis viris, sanctimonialibus, et
dilectissimo Christiano populo peramenter impertimus, ut «induamini Dominum
Iesum Christum» (4).
Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXVIII,
Pontificatus Nostri quinto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 194-196
(1) Hebr. 11, 1.
(2) In Ps. 146, 2.
(3) Serm. 91, 9.
(4) Cfr. Rom. 13, 14.
© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana
|