The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

LIBENTI ANIMO*

AD E.MUM P. D. PAULUM S. R. E. CARDINALEM MARELLA,
QUINQUAGESIMUM SACERDOTII SUI NATALEM CELEBRATURUM.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Libenti animo nuper nuntium accepimus, sub exitum mensis Februarii a te quinquagesimum celebratum iri sacerdotii tui natalem. Cuius fausti eventus anniversariam memoriam recolenti tibi, Dilecte Fili Noster, benevolentiam, qua te semper prosecuti sumus, et ei parem opinionem, quam de te habemus, tam egregiam nacti opportunitatem, aperte testatas percupimus.

Quapropter gratulantium choro multorum, qui in vicinis et dissitis regionibus beneficiis tuis fruiti sunt, vel tuam experti sunt virtutem, ad alliciendas sibi voluntates suavem, vox Nostra inserta bene ominantia verba tibi profert, eaque cuncta candida, felicia, profectui tuo apta et conducibilia exoptat atque precatur.

Singulares autem imprimis tecum Deo agimus grates, quod benigne non modo tuae vitae cursum provexit, sed etiam quod tam diuturno temporis adhuc emenso spatio copiam viresque dedit tibi, ut ad Ecclesiae sanctae utilitatem laude digna gereres.

Dulce sane erit tibi in praegravium munerum perfunctione a te adhibitas sollicitudines et conlata studia, non ut inania inde delectamenta capias, sed ut omnium bonorum Auctori et Largitori, qui fuit tibi adiutor fortis et donorum suorum largifluus, religiosae mentis impendas obsequium, atque inde ultro ad devovendum te pro Evangelii causa sanctissima incitamenta sumas, et antiquis nova tibi adicias promerita.

Meminisse nunc iuvat te primo Delegatum Apostolicum in Iaponia, arduis in belli discriminibus, peculiari prospicientia, sapientia et dexteritate negotiorum praeditum temet praestitisse, ac deinde in Australia Delegatum Apostolicum, et postea in Gallia Nuntium Apostolicum in cogitando et agendo sollertia et diligentia enituisse. Postremo vero in Collegium Purpuratorum Patrum a fel. rec. Decessore Nostro Ioanne XXIII cooptatus in universales Apostolicae Sedis curas vocatus es.

Enimvero ad Oecumenici Concilii Vaticani II constituta et decreta paranda, et in rem deducenda, tuam navasti operam ac praesertim nunc, Consilio pro non christianis moderando praepositus, cotidiano labori cum fructu in praesens non parvo, spe in posterum maiore vacare non desinis: deque tua industria, commendatione et praemio digna, gratias tibi persolvimus.

Macte agitur animo, Dilecte Fili Noster, atque fruare, una cum iis qui te habent carissimum, tam laetabilis recordatione eventus. Communibus autem votis id Nostrum imprimis addimus, ut diutius te Deus sospitet atque hoc anno a fide nuncupato, quippe cum dicatus sit commemorationi martyrii Sanctorum Principum Apostolorum, te, Cardinalem Archipresbyterum Petrianae Patriarchalis Basilicae, catholicae fidei amandae, implendae, tutandae faciat conspicuum.

Ex hoc autem sequatur, ut dives fide, bonis operibus locuples, exemplo vitae praecipuus, de virtute in virtutem procedas, at tandem cum bene multis, tua cura, adepturus repromissiones, superni boni potiundi appetens, procurras «in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem conservatam in caelis» (1 Pe., 1, 4), nobilis compos coronae.

Haec imo e pectore ominati tibi, Dilecte Fili Noster, propensae in te voluntatis Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem impertimus eamque per te ad universos pertinere volumus qui te, natalem sacerdotii acturum, circumstabunt vel utcumque horum sollemnium erunt participes.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Februarii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 196-197

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top