The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS AD E.MUM P. D. IACOBUM CAROLUM S. R. E. CARDINALEM MC GUIGAN, ARCHIEPISCOPUM TORONTINUM, DECEM LUSTRA IMPLENTEM EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.*

 

Quoniam honor sacrorum Antistitum honor semper est primi ex fratribus et oecumenici Ecclesiae Pastoris, idcirco auditu fuit Nobis perquam iucundum in eo iam esse, ut tu, dilecte Fili Noster, quinquagies redeuntem anniversariam memoriam celebres albo signandi lapillo diei, quo sacerdotii honore auctus es, et illius paulo postea subsecuti, quo, florens iuvenibus annis et desideriis sanctis, Eucharistico sacro litaturus Domini altare scandisti.

Haud dubie tu pro tua modestia velles commemorationem huiusmodi privatim agere, meditationibus aeternarum rerum pie vacans, atque religioso mentis obsequio repetere hactenus a te emensa vitae spatia, enumerare claros exanclatos pro Deo et Ecclesia labores, tecum rependere benefici a caelestia, haud parva numero et pondere, quibus longum annorum tuorum curriculum conspersum est. At decet etiam communione et societate aliorum natalem sacerdotii tui percoli et honorari.

Ut aequum est, plurimi officiis certabunt, ut felicitatem fausti eventus participent, cum meritorum tuorum amplitudo sane id postulet, ut sollemnibus istis in adiunctis rerum pietatis et amoris significationibus te colant, atque de benefactis a te acceptis se gratos profiteantur.

Nos vero, qui paterno admodum animo erga te afficimur, equidem in tam praeclara occasione benevolentiam et egregiam existimationem Nostram aperte testatam volumus. Neque autem desunt flagrantibus ominibus et votis gratulationes Nostrae, sincero pectore promptae.

Inter alia hoc nominatim tuae laudi ducitur, quod Reginatensis sacer Pastor ac postea ab anno MCMXXXIV Torontinus Archiepiscopus gregis tibi commissi patris, ductoris, doctoris munus diligenter et sollerter gessisti, et peculiari quodam obsequio Apostolicam hanc Sedem prosecutus es. Quod cum esset prorsus commendatione et praemio dignum, fel. mem. Decessor Noster Pius XII te in Collegium Purpuratorum Patrum sapienti consilio cooptare voluit.

Gratulantium igitur chorum quasi praeeuntes, cuncta fausta, felicia, vero profectui tuo de virtute in virtutem a cunctorum bonorum Datore et Largitore tibi enixe precamur.

Id praesertim oramus et cupimus, ut animo et corpore reflorentem diu te sospitet, ut divitiis bonitatis suae ac solaciis perpetuis te recreet.

Ita fiet, ut illud quod gentilicium insigne praemonstrat, generoso conatu magis magisque excogites, retineas et ore et opere perficias: «Ambulate in dilectione», qua nihil potest esse potius, nihil amabilius et ad petendum avidius, quia «Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet» (1).

Tibi denique, Dilecte Fili Noster, sollertissimo Antistiti Coadiutori tuo, eiusque Auxiliaribus, gregique universo, cui sacer pastor consulis, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis Nostrae pignus, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die x mensis Maii anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 6, pp. 325-326

(1) 1 Io. 4, 16.

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top