The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS AD E.MUM P. D. CAROLUM CARMELUM
S. R. E. CARD. DE VASCONCELLOS MOTTA,
ARCHIEPISCOPUM APPARITIOPOLITANUM,
DECEM IMPLETA LUSTRA, EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS, CELEBRATURUM.*

 

Suavi semper animi iucunditate sacrorum Antistites diei recolere solent memoriam, quo Dei gratia caelesti dignitate sacerdotii aucti sunt, et initium sacrificandi fecerunt. Itaque cum recens datum nuntium accepimus iam in eo esse, ut tu, Dilecte Fili Noster, decem celebres ab illo felicissimo eventu impleta lustra, nolumus eius rite honorandam recordationem silentio praeterire. Hoc non sinit benevolentiae caritas, quam certe divinitus pectori Nostro insitam erga te sentimus, hoc minime patitur egregia aestimatio, quam apud Nos iam diu obtines, cum abs te hactenus acta Nobiscum ponderamus et pendimus.

Utramque tibi declarandi praeclara quidem huiusmodi suppeditatur occasio, quam libenti volentique animo arripientes, in auctum piae laetitiae gratulationes et vota tibi proferimus. Exploratum prorsus habemus te, primo Archiepiscopum S. Ludovici in Maragnano, deinde Archiepiscopum S. Pauli in Brasilia, denique Apparitiopolitanae archidioecesis moderationi praepositum, quam iam quadriennium geris, in variis provinciis tibi commissorum munerum, tot per emensa annorum spatia, religionis studio et officii diligenti a bene de Ecclesia esse meritum. Pro temporis loco dulce erit tibi peractos hactenus recensere labores, non ut iactanter de iis glorieris, sed potius ut religiosae cum mentis obsequio summas Deo agas grates, qui tibi fuit adiutor fortis et largifluus dator donorum, utque inde alacre incitamentum sumas, ut quidquid supererit tibi aetatis et virium expendas et impendas ad Evangelii gloriam amplificandam, et animis supernaturalem vitam et aeternam comparandam salutem strenue incumbas.

Praeter alia, quae longum est enumerare, tuae laudi praecipuae vertit, quod templum princeps et Pontificiam studiorum Universitatem S. Pauli in Brasilia condidisti, quod ad sacrorum alumnos numero augendos et ecclesiasticis disciplinis moribusque probe instruendos, quibus etiam provido impendio pulchras aptasti aedes, curas adhibuisti adsiduas. Dignissimum autem, in quo sollertia tua collocata est, ad caelum se extollit templum, splendidum mole artificioque, abs te exaedificatum ad honorem Beatae Mariae Virginis ab Apparitione. Hoc tum aequalibus natu, tum sera per aeva postfuturis monumentum erit tuae insignis erga Matrem Christi religionis et pietatis. De stellanti superna regia Mater gratiae, scientiae et spei, Mater sanctae laetitiae, tibi et salutaribus inceptis tuis benigna adsit, propitia arrideat. Nam hoc tibi propositum est, ut illic nobili certatione ipsa mire colatur Servatoris nostri et spiritualis hominum Parens, ut Mater Ecclesiae, Parens et Regina sacerdotum et omnium sanctorum flagranti filiorum studio honoretur, diligatur et archetypum cunctarum virtutum cunctis praefulgeat: etenim quisquis perfectus est, non amplius vivit ipse, et in ipso vivit Christus: cumque in ipso vivat Christus, dicitur de eo Mariae: Ecce filius tuus Christus (Origenes: In Io. IV, 23).

Hac deprecatrice, fausta quaeque et felicia ab Auctore et Largitore omnium bonorum tibi oramus et cupimus, nominatim ut in dignis adprobatione cogitatis et desideriis perseveres, pastor bonus in populo, virtutum opifex, in Excelsi lege servanda et tuenda cum optimis certaturus, atque adeo antiquis nova tibi adicias merita usque luculentiora, exspectatione fultus, post longarum metam viarum, aeternae et amplissimae, quam tibi prospicimus, remunerationis.

Haec ominati, ut auspicatus dies uberiorem afferat fructum, id tibi facultatis facimus, ut, sacro pontificali ritu peracto, Nostro nomine Nostraque auctoritate christifidelibus benedicas, Indulgentia plenaria proposita, ad suetam Ecclesiae legem lucranda.

Nihil reliqui denique Nobis est, nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, sollerti Antistiti Coadiutori tuo, et Christi ovibus, quarum emolumento vigil prospicis, Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae pignus et auspicem, libentissime impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Maii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 8, pp. 453-454

 

Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top