The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

ANNUUS TEMPORIS*

AD REV.MUM P. ROLANDUM HUOT,
 CONGREGATIONIS PRESBYTERORUM A SS. SACRAMENTO
GENERALEM MODERATOREM,
SAECULO VOLVENTE A S. PETRI IULIANI EYMARD PIISSIMO OBITU.

 

Annuus temporis cursus proxime feliciter revehet, sollemniore celebrandum memoria, diem, quo centum ante annos S. Petrus Iulianus Eymard de terrestri vita ad sempiternae beatitatis praemium excessit. Hic tibi, dilecte Fili, et sodalibus religiosae familiae, cui moderaris, aequam suppeditabit rationem, et pietatis officium non uno nomine congruens erit, ut legiferum patrem vestrum diligentius ipsi honoretis, eiusque vitae eventus, pie res gestas, pulcherrimas cogitatas virtutis et operae species, nominatimque pretiosam vobis traditam spiritualem hereditatem, a plurimis agnoscenda et aestimanda curetis. Quem quidem si mentis oculis consideremus, temperare Nobis non possumus, quin eorum, quae superno quodam instinctu actus, ipse pro Dei gloria et pro Ecclesiae emolumento et decore excogitavit, admiratione teneamur.

Surrexit is quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat (1): ignemque, quem Iesus venit mittere in terram (2), longe lateque sparsit, generoso conato eo annitens, ut si fieri posset nemo, qui se Christi asseclam esse gloriatur, a calore eius, altore gratiae, sanctitatis, vitae se subduceret. Magnifica fuit illa vox ac celso animo viri sapientis digna: Adveniat regnum tuum eucharisticum semper et ubique locorum ; et quod sibi proposuit firma sanctaque voluntate, tarda nesciente molimina, perfecit. In Iesum Christum sub velamine Eucharistici Sacramenti delitescentem inflammatus cum esset amore, religiosa Instituta, tum virorum, tum mulierum, ad cultum Eucharisticum fovendum condidit et ad huic Sacramento divinos honores tribuendos apud sacerdotes, et cuiuslibet condicionis et aetatis fideles, eandem ob causam provida incepta promovit, praeter alia merito suo id faciens, ut ad celebrandos Eucharisticos Conventus omne genus, nostrae aetatis religionis et pietatis nobile insigne, via sterneretur.

Profecto immensa sane bonorum affluentia, quae in sacrosanctis illis mysteriis inclusa est, nullo eloquio explicari potest. Cum ceteris Sacramentis Eucharistia comparata, illa rivuli, haec fons dicenda est: fons scilicet omnium gratiarum, omnium charismatum scaturigo, quia, auctorem gratiae et salutis, Christum Dominum, admirabili modo continet atque adeo quidquid est boni, perfectionis, vitae, quo litando, sumendo, adorando cum plenitudine fidei acceditur.

Hanc quoque ob causam ut contra novos errores, quibus negatione vel dubitatione pallescunt veritates basalto firmiores atque inde defervet caritas complurium, inexpugnabile opponatis propugnaculum, pulcherrimo vobis commisso fungimini munere, caelestis Sacramenti maiestatem illustrandi eiusque cultum exemplo, ore, opere in immensum propagandi. Oremus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute, ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi (3). Hic non tenuis labor, at laus non parva, et meritorum opima messis et ingens numerus.

Haec ex animo ominati plurimumque cupientes, ut S. Petri Iuliani Eymard commemoratio par sit granditati eius nominis et causae, cui se devovit strenuissime, eaque praesentibus malis comparet remedium, Apostolicam Benedictionem, divini auxilii et solacii pignus, tibi, dilecte Fili, et universis Presbyteris a SS. Sacramento vestrisque inceptis peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Iulii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 9, pp. 525-527

(1) Cfr. Eccli. 48, 1.

(2) Cfr. Lc. 12, 49.

(3) II Thess. 1, 11-12.

 

Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top