The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

ORDO FRATRUM*

AD REV.MUM PATREM AUGUSTINUM TRAPÉ,
ORDINIS FRATRUM S. AUGUSTINI PRIOREM GENERALEM,
OB UNIVERSAE RELIGIOSAE COMMUNITATIS
COETUM PHILADELPHIAE HABENDUM.

 

Ordo Fratrum Sancti Augustini, cui tu, dilecte fili, sollerter praeesse cognosceris, in urbe Philadelphia, intra fines Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum, mox, ut ad Nos est allatum, Capitulum Generale celebrabit. Quod quanti momenti sit futurum, facile intellegitur, siquidem id agetur, ut secundum normas et praescriptiones Concilii Oecumenici Vaticani Secundi Familia ista Augustiniana collatis consiliis ad interiorem nitatur renovationem, apostolicam operositatem novo quodam ardore exsequendam perpendat, ad mutatas temporum condiciones et necessitates leges vitamque suam accommodet. Primum vero caput, quemadmodum notum est, principem obtinet locum, cum solum vera sanctificatio uniuscuiusque sodalis ac totius simul Communitatis efficiat, ut Ordo vester finem sibi propositum consequatur et munus in Ecclesia sibi mandatum obeat in huius aedificationem hominumque salutem. Praeterea haud leve negotium res vestras recognoscendi, emendandi, ad huius aetatis rationes dirigendi ex illa sanctificatione vim et efficacitatem hauriat oportet.

Laudabili quidem studio haec Ordinis Vestri generalia comitia sunt praeparata; in quibus etiam, vestra annitente diligentia, ea in clariore luce ponentur, quae eidem Familiae sunt propria et peculiaria atque primaria habenda, id est Augustinianitas, quam dicitis et ex qua firmo illo inniti vos decet fundamento religiosae conversationis, quam Sanctus Augustinus, in Africam reversus, Tagaste instituit; deinde Fraternitas eo pertinens, ut caritas, «dulce ac salubre vinculum mentium» (1), cuncta Ordinis membra consociet, ut aequalitas discrimina et pericula concordiae impendentia auferat, ut universi sodales quasi conglutinatis voluntatibus ac tamquam «cor unum et anima una», quemadmodum in Regula monentur. Deum quaerant et ministeria perficiant in populi fidelis utilitatem. Haec profecto animo Hipponensi Episcopi, cuius vos alumnos appellatis, videntur esse obversata, cum Ecclesiam sic est affatus: «Tu fratribus fratres religionis vinculo firmiore atque arctiore quam sanguinis nectis» (2).

Hac igitur caritate, quae «diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis» (3), totus Ordo et singulae eius partes compaginantur et in unitatem coalescunt, ita ut «unum hominem faciant» (4). Quo Spiritus corpus Familiae vestrae vegetante, ea sit etiam oportet signum unitatis Ecclesiae eiusque veluti fermentum.

Curae vestrae eo quoque intendentur, ut vita contemplativa et activa apto fecundoque nexu inter se componantur, ita docente Sancto Augustino: «Otium sanctum quaerit caritas veritatis: negotium iustum suscipit necessitas caritatis» (5). Nolite ergo nimio illo exterius agendi rapi fervore, quo vita spiritualis enervetur et communiter vivendi societas detrimenta patiatur. Apostolatus autem, qui, licet singulis commissus, totius Communitatis putandus est onus et munus, exemplis Sancti Augustini, Pastoris optimi, fulciatur, qui ait: «Non potestis ostendere quantum ametis Deum, nisi quantum apparueritis amare lucra Dei» (6). Sic viventes demonstrabitis vos Ordinis Vestri tenere institutum, ex quo Matri Ecclesiae singulari ratione estis devoti. Fidelitas vestra erga hanc Matrem, maxime erga Petri Sedem, his temporibus explendescat lateque colluceat.

Omnium denique bonorum Largitorem Deum rogantes, ut ad hoc Capitulum Generale congregatis propitius adsit et ut ex eodem Ordini isti et Ecclesiae spiritualium virium incrementa obveniant, tibi, dilecte Fili, cunctisque sodalibus, tuae curae et moderationi commissis, Benedictionem Apostolicam paterna caritate impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Augusti, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 563-564

(1) S. Aug., Serm. 350, 3; PL 39, 1534.

(2) De mor. Eccl. Cath. I. 30, 63; PL 32, 1336.

(3) Rom. 5, 5.

(4) S. Aug. Enarr. in ps. 132, 6; PL 37, 1733.

(5) De Civ. Dei, 19, 19; PL 41, 647.

(6) Serm. 296, 10, 11; PL 38, l358.

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top