 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
LUCIDA FLAMMA*
AD E.MUM P. D. STEPHANUM S. R. E.
CARDINALEM WYSZYŃSKI, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM,
DECEM EXACTIS LUSTRIS A CONSTITUTA
CATHOLICA STUDIORUM UNIVERSITATE LUBLINENSI.
Lucida fiamma ante quinquaginta annos in Polonia est accensa, quae usque in
praesens salubri radiatione refulget, Catholicam dicimus studiorum Universitatem
Lublinensem. Qui felix eventus propediem communi recordatione celebrabitur, Te,
Dilecte Fili Noster, praeeunte, omnium istius Nationis Praesulum astante corona,
professorum alumnorumque praesentium et veterum caterva plaudente.
Quibus sollemnibus Nos deesse non patientes, amplissimo huic Athenaeo emensum
iter et uberem messem in religionis doctrinarumque regione collectam ex animo
gratulamur.
Dum ergo cupimus, ut istic maxima cum peritia discenda tradantur ac tradita
summa cum diligentia discantur, paterna cum sollicitudine monemus, ut coniunctus
studio doctrinas artesque exquisite penitusque pervestigandi christianae
sapientiae adipiscendae cultus eniteat, scilicet ferveat labor bonum
apprehendendi et amandi virtutem, siquidem catholicam eiusdem disciplinarum
sedem decet esse simul nobilem scholam vitae.
Haec ergo studiorum Universitas Lublinensis, ut priore aetate, ita et nunc
gloriae sibi ducat veritatem fidei sine ulla obnubilatione falsarum opinionum
docere et, obsequium Supremo Magisterio Ecclesiae praestando, discipulis viam
commonstrare, qua inoffenso pede procurrant.
Deum igitur, Patrem luminum, deprecantes, ut docentibus ac discentibus propitius
adsit et laeta incrementa huic inclitae sedi in posterum quoque largiatur, Tibi,
Dilecte Fili Noster, Praesulibus et cunctis, qui sollemnibus celebrationibus
intererunt, Benedictionem Apostolicam, dilectionis Nostrae testem, libenter
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis die XII mensis Octobris anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri
sexto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 13, p. 710
© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana
|