 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
PERQUAM ACCEPTAE*
AD EXC.MUM P. D. TULLIUM BOTERO SALAZAR,
ARCHIEPISCOPUM MEDELLENSEM,
OB CELEBRANDA SOLLEMNIA,
PRIMO SAECULO VOLVENTE
AB ILLA ARCHIDIOECESI CONSTITUTA.
Perquam acceptae Nobis fuerunt abs te omni cum humanitatis officio sane datae
litterae, quibus edocti sumus te, Venerabilis Frater, consilium inivisse
archidioecesis Medellensis magni faustique celebrandi sollemnis eventus, cuius
proxime recordatio recurret: centum enim revoluti mox implebuntur anni, ex quo
auspicio optimo ea constituta est.
Quod tanti facti commemorandi causa in animo habes, manifestum Nobis fecisti;
idque cum pernoverimus, valde probare et merito praeconio laudis honestare
minime dubitamus.
Decet cumprimis per occasionem publicis significationibus sacras agitare
laetitias; decet et pia exsultatione summas Deo persolvere grates, a quo
benefacta praeclara et singularia ab illis devenerunt primordiis. Recte eo
diviniora aestimantur esse beneficia, quo plures et magnitudine doni et aevi
diuturnitate complectuntur; quod si autem eadem saeculi intervallo interiecto
simul considerantur, quodam modo magis grandescunt et grati animi sensus
commovent bene cordatis viris, qui ad hos palam prodendos certatim accurrunt.
Pro temporis loco consentaneum sane aptumque erit scriptis et sermone dilucide
collustrare initia, incrementa, decora omnia istius Ecclesiae, ad manus revocare
ab origine annales, e quibus nobilitatis, nativae vestratum laudis, quaedam
conspicua nota erui licet.
Praeter alia historia dignum est animadvertere istic per aetatum decursum magnam
fieri frequentiam confitentium nomini Domini, adorantium in spiritu et veritate,
evangelicam iustitiam sitientium.
Hoc quoque in bonum et in ornamentum vertit quod istic insignes natorum numero
et honestate sunt familiae, quod ad sacerdotium et ad sacra claustra ineunda
divinae vocationes crebrescunt, quod agricultura, artes, humanae litterae
fiorent, ita ut, felicitate soli et industria civium, vita victu cultuque sat
suavi traducatur, haud sine multorum exspectatione, ut salutari praesidio legum
socialis iustitiae praecepta audentius ad effectum deducantur et promulgentur.
Archidioecesi quoque perspicuo honori cedit condita Pontificia Bolivariana
Studiorum Universitas, magnum doctrinarum domicilium, de re sacra et civili apud
vos egregie meritum et uberiores editurum exspectationi pares fructus, si illic
omnia ad christianae sapientiae placita ordinatim et concinne disponentur.
Rerum autem gestarum patrias memorias repetentibus iure merito emerget etiam,
qualia sint decora nomina sacrorum Antistitum, qui spatio exacto saeculi ad
gubernacula venerandae istius Ecclesiae sederunt. Hos viros veteris fidei et
magnitudine animi praeditos, pulchri amatores, divinae legis studiosos custodes,
virtutum opifices, oportebit in praesens claro in lumine poni, hoc etiam
salutari consilio, ut debiti eis reddantur gratae recordationis honores utque —
quod quidem vehementer precamur et cupimus — ad prosperiorem provehendum statum
dilectae istius archidioecesis sacerdotes omnes et praesertim in episcopali
Cathedra sessuri magistri ab illis impressa vestigia pietatis, iustitiae et cum
Petri Sede arctae communionis aemulo studio sequantur.
Quae ut eadem attingatur nobilis meta, hortandi sunt hisce in adiunctis rerum
christifideles, ut catholicae fidei thesaurum, inaestimabilis pretii spiritualem
hereditatem, indemnem semper sanumque servent, sera in aeva tradendum, atque
eandem fidem, quae per caritatem operatur, plenitudine mirifici amoris faciant
Spiritus Sancti fructuum copia fecundam.
Quam ob rem vocis tuae ministerio insonent illis in actione vitae apostolicae
normae et ad fortiter agendum patiendumque salubria praecepta: «Per caritatem
Spiritus servite ad invicem» (1). «Unusquisque sicut accepit gratiam, in
alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores gratiae Dei» (2),
iunctis quodam modo pinnis suis alterius ad alterum (3) luce fidei,
misericordiae affectu coniuncti. Multum optantes, ut celebritates coetusque ad
honorandum expletum saeculum a condita archidioecesi Medellensi felicem gignant
messem plurimi in evangelicae disciplinae via profectus, ac perpetua
recordatione sint dignae, utque stata sollemnia peragantur cum melioris aevi
Ecclesiae in America Latina auspicio, effusas divitias supernae bonitatis
universis qui eis intererunt enixe invocamus: «Commendo vos Deo in verbo gratiae
ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus»
(4). Horum denique supernorum munerum pignus tibi, Venerabilis Frater, cunctoque
clero et fideli populo, tuis curis commisso, Apostolicam Benedictionem
peramanter impertimus.
Ex aedibus Vaticanis, die VIII mensis Novembris, anno MCMLXVIII, Pontificatus
Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 10, pp. 26-28
(1) Gal. 5, 13.
(2) 1 Petr. 4, 9.
(3) Cfr. Ezech. 1, 9.
(4) Act. 20, 32.
© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana
|