 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS AD
IOSEPHUM S.R.E.
CARD. BERAN
ARCHIEPISCOPUM PRAGENSEM,
OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURUM.*
Octogesimum Natalem
celebranti tibi, Dilecte Fili Noster, bene multi, prope et procul, memores tui,
quos amicitia, consuetudine vitae, acceptis beneficiis omne genus tibi
devinxisti, prospere, fauste, feliciter aemula certatione studii precantur.
Quorum salutariter ominantium chorum aliquo modo Nos praeeuntes, haec,
diligentiae plena, vota tibi ultro proferimus, admodum gavisi, quod praeclaram
hanc occasionem nancisci possumus existimationis de te Nostrae iudicium egregium,
sincerum laudis praeconium palam faciendi.
Abs te hactenus emensum spatium viarum Nobis respicientibus, ac rerum
discrimina, varia et ardua, in quibus usque ad hodiernum diem versatus es,
attente considerantibus praecipua causa prorsus est, cur tibi valde gratulemur
de tot nobilibus bene actae vitae gestis et exemplis a te datis.
Nam in te claro lumine eluxerunt in officio tuo implendo accurata observantia,
in sacerdotio fungendo strenua fidelitas, firma legis Excelsi custodia, quae
praesertim in communione cum Petri Sede innitebatur, amabilis sermonis comitas,
singularis suavitas morum et, cum his dotibus animi coniuncta, invicta fortitudo,
quae, confisa intemerato testimonio conscientiae rectae, terrenas minas non metuit.
Enimvero ad consummandam virtutem ob perfectionis privilegium fortibus datum, id
tibi concessum est, ut pro Christi Ecclesiae sacrosanctis iuribus diu multa
aerumnosa invicto animo patereris. Hoc quod in immortalem tibi honorem cedit,
faxit miserentissimus Deus, ut quemadmodum, nataliciis tuis vertentibus, optamus
et cupimus, in maius emolumentum Ecclesiae sanctae vertat, cuius causam egisti
et agis, in bonum dilectae patriae tuae redundet, cui non serum serenumque aevum
iustitiae, concordiae, pacis verae Nostrae et tuae preces deproperant.
Deus autem spei repleat te, et quotquot desiderii tui ac sollicitudinis tuae
sunt participes, omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute
Spiritus Sancti (cfr. Rom. 15, 13). Hoc tibi octogesimum natalem
peragenti propensa voluntate scribere voluimus, quod quidem putamus tibi ad
accipiendum iucundum fore et rebus, in quibus sita est felicitas tua, diu
profuturum.
Tibi denique, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem, effusorum
caelestium munerum pignus, ac praecipuae caritatis Nostrae testem, peramanter et
perquam libenter in Domino impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Decembris, anno MCMLXVIII, Pontificatus
Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 2, pp. 76-77
© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana
|