The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD
E.MUM P. D. EPHRAEM S. R. E. CARD. FORNI,
OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURUM.*

 

Caritas, qua te complectimur, Nos oblivisci non sinit te octogesimum aetatis annum propediem esse celebraturum, Nosque impellit, ut tam fausti diei laetitiam ex anima participemus.

Optima ergo, Dilecte Fili Noster, accipe omina, quae proferimus, praeteritum temporis spatium respicientes, quo te novimus Ecclesiae Dei ac nominatim Apostolicae huic Sedi inserviisse, ut Nuntium in pluribus Legationibus antea, deinde ut Purpuratum Patrum, praestabili cum virtute, insigni cum dexteritate, egregia cum officii diligentia. Scilicet verba, quae honoris tui insigni insculpi iussisti: «ardere et lucere perfectum», ad effectum vitaeque usum adduxisti, exemplum aliis praebens, quod intuerentur.

Eiusmodi praeterea vota, ob natalem tuum, suscipimus, ad fu tu rum tempus mentem convertentes. Deum enim submissis et enixis precibus rogamus, ut te diu propitius sospitet iisque repleat solaciis, quibus aetas provecta relevetur et reddatur iucundior.

Quodsi umbratilem potius vitam iam ducere cogeris, ea, ut probe nosti, non minus utilis esse potest Ecclesiae; immo ex ea, si virtutum exercitatione nobilitatur, permagnae et arcanae vires in illam proficiscuntur.

Cum vero terrena haec peregrinatio nostra aeternam Ierusalem suspiret oporteat, tibi clementissimum Deus, post diuturnam huius lucis usuram, servi fidelis praemia tribuat, scilicet ea bona ineffabilia, quae neque aspectu oculorum comprehendi, neque auribus percipi, neque ulla cogitatione adumbrari queunt.

Nihil denique restat, quam ut tibi, Dilecte Fili Noster, Benedictionem Apstolicam «magno corde et animo volenti» (1) impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Ianuarii, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 2, p. 78

(1) Macch. 1, 3.

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top