The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E. MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARDINALEM GARIBI ET RIVERA, ARCHIEPISCOPUM GUADALAJARENSEM,
OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURUM.*

 

Quodsi filii, quos in Christo tibi habes commendatos, te propediem ob octogesimum natalem ovantes gratulantesque circumstabunt, Nos quoque iuvat, sincera fraternaque actos dilectione ac tam praeclara usos opportunitate, optimis illorum ominibus Nostra interserere vota.

Sed magnus annorum numerus expletus non una est laetitiae causa, siquidem una tecum, dilecte Fili Noster, et cum ovibus tuis memorare gaudemus te admodum iuvenem Christi famulatui et sacerdotio fuisse addictum, atque ante octo fere lustra episcopatum suscepisse, quem primo ut Antistes Auxiliaris, deinde ut Coadiutor, denique ut Archiepiscopus Guadalajarensis et nomine et re, in commodum et profectum istius inclitae Ecclesiae sedulo impendisti. Scilicet tam grave obiens munus non solum magister, sed etiam testis vitae, quae Deo inhaeret, fuisse cognosceris; est etiam prae Nobis ferendum te acriter studuisse ad usum deducere, quod sive ad te ipsum sive ad alios attinet, verba, in honoris tui insigni inscripta: «Diligite alterutrum». Secundum hanc sententiam, qua tota lex Christi comprehenditur, annisus es, ut apud te vigeret caritas, «dulce ac salubre vinculum cordium, sine qua dives pauper est et cum qua pauper dives est. Haec in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris ... inter iniquitates gemens, in veritate respirans » (1).

Ad provectam igitur aetatem perductum clementissimus Deus, omnium bonorum Largitor, iis te cumulet solaciis, quae sint veluti egregia praemia laborum, quos sustinuisti, et ad perstandum in pietatis caritatisque studio, quo ardes, blanda invitamenta. Nos vero enixis eum precibus rogamus, ut te diu sospitem servet, donec illucescat dies ille sempiternus, quem non urget crastinus, quo in perfecta caritate fruemur Deo, qui est aeternus et immensus, gaudium plenum, beatitudo summa.

Sollemnia autem aliquo modo participare cupientes, quae, natalis tui causa, celebrabuntur atque etiam ad gratias Deo ex animo agendas, ut addecet, vertent, Benedictionem Apostolicam, uberum caelestium donorum pignus et certum benevolentiae Nostrae testimonium tibi, dilecte Fili Noster, Venerabili Fratri Francisco Xaverio Nuño Guerrero, Archiepiscopo titulo Garellensi, Coadiutori Tuo et Vicario Generali, clero et universo gregi, pastoralibus curis tuis commisso, volentes impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Ianuarii, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 171-172

(1) S. Aug., Sermo 350, 3; PL 39, 1534.

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top