 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
COMMUNIONEM, OBSEQUII*
AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARD.
FRINGS, ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM, MODERATIONE ILLIUS ARCHIDIOECESIS SE
ABDICANTEM.
Communionem, obsequii plenam, qua cum beatissimi Petri successore
coniungeris, quamque aliunde cognitam habemus, litteris tuis luculenter vidimus
confirmatam, quibus id flagitasti, ut voluntati tuae moderatione Archidioecesis
Coloniensis te abdicandi obsecundaremus.
Pro egregia quidem opinione, quam de te habemus et qua apud alios plurimos
flores, et pro laudibus, quibus nomen tuum ut sacer Pastor ornasti, inviti
optatum tuum explevimus, sumus tamen assensi ratione habita provectae aetatis
tuae et valetudinis adversae. Nec facere possumus, quin animum tuum paratum ad
regiminis pondus, cum vires non suppetant, deponendum et obtemperationem tuam
recens de hac re editis normis praedicemus.
Ceterum archiepiscopale munus, quod, Cardinalis etiam dignitate insignis, in
commodum inclitae istius Ecclesiae Coloniensis diu gessisti, fulget nec facile
obruetur oblivione: etenim inter summas difficultates, maxime cum horrificum
bellum desaeviret atque in tuae iurisdictionis urbibus et oppidis hominum et
aedificiorum strages fieret immanis, filiis, in Christo tibi commendatis,
adfuisti sollicitus et intrepidus pater atque adiutor; scilicet fuisti
«esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium» (1).
Post bellicam cladem restitutionis opus alacer institisti, iuvatque
praesertim memorare abs te multa templa, misere eversa, esse refecta, alia a
fundamentis extructa.
Verumtamen non minore cum diligentia ad spiritualem Ecclesiae tibi creditae
aedificationem operam contulisse cognosceris. Potissimum Antistitis sacrorum
officium comprehensum habebas eo pertinens, ut recta fides defenderetur ac
propagaretur atque ambages errataeque opiniones a grege propulsarentur; siquidem
«hoc est primum praeceptum, hoc est initium religionis et vitae nostrae, fixum
habere cor in fide, et figendo cor in tide vivere bene» (2).
Libenter etiam meminimus te satis longum tempus Coetui Episcopali Germaniae
praefuisse, in eoque munere constitutum rei catholicae utilitates attulisse nec
paucas nec leves.
Deus igitur iam in terris iis te praemiis cumulet, quibus senectus relevetur
et iucundetur, maxime vero iis te donis locupletet, quibus animus, sacro otio
fruens, liberius possit uni Deo adhaerere, qua in re summa sapientia continetur.
Huiusmodi ergo adhuc diu, quemadmodum optamus, muneribus utere, quibus tibi
detur velut gaudia praegustare aternae Ierusalem, ubi «vacabimus, et videbimus;
videbimus, et amabimus; amabimus, et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine
fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cuius nullus
est finis?» (3).
Haec habuimus, quae ad te amanti animo scriberemus, cuius certum testimonium
sit Apostolica Benedictio, quam tibi, dilecte Fili Noster, volentes impertimus.
Ex aedibus Vaticanis, die X mensis Februarii, anno MCMLXIX, Pontificatus
Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 235-236
(1) S. Hier., Ep. 60 ad Heliodorum; PL 22, 595.
(2) S. Aug. Serm. 38, 3; PL 38, 237.
(3) S. Aug., De Civ. Dei 22, 30, 5; PL 41, 804.
© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana
|