|
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
ALLATUS EST*
AD E.MUM P. D. ANTONIUM S. R. E. CARDINALEM BACCI,
SEXAGESIMUM EXACTUM ANNUM CELEBRATURUM,
EX QUO SACERDOTIO AUCTUS EST.
Allatus est Nobis nuntius tibi, Venerabilis Frater Noster, in medium proximum
mensem Augustum fausti eventus recordationis memoriam incursuram esse: sexaginta
enim feliciter exactos complebis annos, postquam in Florentina archidioecesi ad
sacri presbyteratus gradum evectus es ac subinde primo litaturus aram Domini
scandisti.
Qua es oris morumque modestia a fastu omni alienus, velles profecto in
solitudine et recessu te colligere ac mentis retro acto obtutu volutare hactenus
emensa spatia longae vitae, quam caelestis pietatis dignatio tot ac tantis
beneficiis conspersit.
Attamen multi, quorum voluntates tibi devinxisti omnigeno humanitatis
comitatisque genere, amicitia, magisterio, claris nominis fama, minime patientur
hanc praeterlabi occasionem, quin grati et gratulabundi publica significatione
antiquam in te benevolentiam declarent.
Praesertim tibi perpetuo id honori est, quod in politioribus doctrinae
studiis versatus a puero Latinas Litteras coluisti, atque constanti usu rerum
eas eleganter copioseque persecutus es, ita ut communi iudicio Latinitatis fama
excellas.
Hoc autem tibi cumulat meritum, quod, ad haec studia te applicans, linguam
Latinam augustam augustiori consuetudini, qua nulla alia praestantior, diu
attribuisti, exarandis scilicet Romanorum Pontificum documentis et praeceptis.
In assensione dignis propositis firmo tibi operosa senectus mitis sapientiae
fulgeat exemplis, novis sucis vivida «in misericordia uberi», scilicet quo magis
appropinquat Deo, fiat, ut ex fonte uberiore gratiae et misericordiae aquas
hauriat. Felix diu vivas in terris, semper in caelis.
Haec imo e pectore ominati, nihil Nobis restat, nisi ut tibi, Venerabilis
Frater Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertiamur: et hanc ad
universos, qui sexagesimum natalem sacerdotii tui participabunt, libenter
volumus pertinere.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Iulii, anno MCMLXIX, Pontificatus
Nostri septimo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 11, pp. 662-663
© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana
|