 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
QUAMVIS RELIGIOSAE*
AD E.MUM P. D. IACOBUM S. R. E.
CARDINALEM DE BARROS CĀMARA, ARCHIEPISCOPUM S. SEBASTIANI FLUMINIS IANUARII,
DECEM CONDENTEM LUSTRA EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.
Quamvis religiosae pietati numquam deesse debeat officium Deo gratias agendi,
quia nulla aetas, nulla dies, nulla hora, nullumque labilis punctum temporis
beneficiorum expers sit caelestium, tamen aliquando occasio praeclara et extra
ordinem datur, ut sueto effusiores et sollemniores Summo omnium bonorum
Largitori solvantur debitae munera laudis.
Hoc plane tibi, venerabilis Frater Noster, mox continget, cui in annalibus vitae
nitidis litteris inscripta occurret fausti eventus memoria: decem enim
complebuntur lustra, ex quo ad sacri presbyteratus gradum, iuvenibus desideriis
tuis nobilem concupitam metam, evectus es. Quam quidem recordationem cum clero
et populo ecclesiasticae dicionis tuae celebraturo, tibi in accessionem
laetitiae sanctae bene ominantia verba, quae hisce tradimus litteris, amanter
promimus, votisque gratulationes Nostras addimus.
Ab exordio enim sacerdotii tui transaeta aetatis spatia — longum mortalibus
aevum — respicienti profecto tibi iusta ad est causa, cur rectae conscientiae
suavi solacio afficiaris, quia, in famulatu Ecclesiae et in militia sempiterni
Regis, impensum studium a te factis dictisque nobilitasti. Mossorensis
Episcopus, deinde Belemensis de Parą Archiepiscopus, ac viginti sex annos
illustri Sedi S. Sebastiani Fluminis Ianuarii praepositus, de emolumento et
decore portionis Christi gregis tibi creditae haud pauca assecutus es merita,
quae, sua dona, Deus superna remuneratione et rutilanti serto coronet.
Nunc, dignis adprobatione constabilitis propositis, sume ex alto invocandas
vires, admove tibi alacre incitamentum, ut implens voluntatem Dei, omnis
virtutis legem, in mystico evangelica e perfectionis ascensu de bono
progrediaris in melius, fiasque magis magisque per omnia discrimina rerum mitis
sapientiae nitore atque animi constantia spectabilis.
Meliora igitur et puriora semper appetens, ad tua optata, ad tuos fac referas
mores illud sacri Psaltae magnificum effatum: «Cantabo Domino in vita mea:
psallam Deo meo quamdiu ero» (1).
In his perficiundis scito rationem verae felicitatis tuae contineri, quam
durabilem contingere sincere percupimus. Haec imo e pectore ominati, tibi,
venerabilis Frater Noster, Episcopis Auxiliaribus, clero cunctisque fidelibus,
pastorali curae tuae commissis, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis
pignus, peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Decembris, anno MCMLXIX, Pontificatus
Nostri septimo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 37-38
(1) Ps. 13, 33
© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana
|