The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS AD E.MUM P. D. ALFREDUM S. R. E. CARDINALEM OTTAVIANI
OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRANTEM.*

 

Tibi, Venerabilis Frater, octogesimum natalem agenti, perquam gavisi hunc Tibi mem religiosa hilarare laetitia, cuncta salutaria, candida, prospera precamur et cupimus a Deo, cui in Ecclesia, Christi gloria, tam diu deservis. De re catholica praeclare meritus, iuris disciplinis tradendis vacans, in Romana Curia praegravibus officiis fungens, caritatis operibus omni studio te devovens, ingenii acie, intellegenti iudicio, strenua sollertia conspicuus, egregiam multorum exstimationem tibi conciliasti.

Haud dubia in te propensa voluntate moti, a caelesti bonitate et munificentia vehementer petimus, ut hic dies diuturna annorum serie tibi redeat usque felicior.

Haec vota tibi confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi animo volenti impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Octobris, anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, p. 764

 

Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 

top