 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD CARDINALIBUS FERDINANDUM QUIROGA Y PALACIOS,
ARCHIEPISCOPO COMPOSTELLANO,
VINCENTIUM ENRIQUE Y TARANCÓN,
ARCHIEPISCOPO TOLETANO,
IOSEPHO M. BUENO Y MONREAL,
ARCHIEPISCOPO HISPALENSI,
INSTANTE INITIO CELEBRATIONUM
OB ANNUM SANCTUM
IACOBO A COMPOSTELLA DICATO
«Cantate Domino canticum novum, laus eius in Ecclesia Sanctorum» (Ps.
149, 1). Hoc sacri Psaltae praedulce hortativumque effatum, quo ad persolvendas
Deo gratiarum actiones, beneficiis cumulati caelestibus, incitamur, maxime
convenit in praesens Vobis, Venerabiles Fratres Nostri. Namque ad recolendos
iucundae cum observantia recordationis viginti quinque exactos annos, postquam
ad episcopalem dignitatem evecti estis, unanima sententia consilium suscepistis
una simul Compostellam conveniendi, ubi sollemnibuc celebritatibus annus sacer
Compostellanus inaugurabitur et Porta Sancta patefiet. Ita prospere
continget, ut cumulatior evadat tergemina facta fraterna laetitia ob felicitatis
recensendum eventum, unicuique vestrum communem. Christifideles autem augustis
caerimoniis adstantes, reciproco communionis sanctorum commercio, iure merito
augebunt gaudium vestrum, iidemque reputabunt ad se quoque spectare pia
coniuncta festa pastorum. Quae quidem cum ad Nos quoque non uno ex nomine
pertinere censeamus, ut faustus hic dies magis decora luce et uberi gratia
illucescat, salutaribus precationibus, quas scitote ex animo prodire, eum
hilarare percupimus. Equidem nihil magis optamus, quam viros congruenti
honestare laude, qui religionis augustae studio et sanctae Matris Ecclesiae
diligentia factis et dictis volunt in spem communis boni praeclare merere.
Hac de causa, toto ex corde Vobiscum gratulamur, Venerabiles Fratres; vestrum
enim propositum atque consilium cuncta temporalia perambulat et ipsum caelum
(Cfr. S. AUG. Confess., 1. X, c. 10, pr. 2). Profecto in pastoralis
muneris diuturna perfunctione, inter ardua, quae mutabile aevum fert, versati,
vosmetipsos praebuistis inclitae gentis vestrae magistros et doctores, navos et
sollertes, de rei satrae et civilis solidis utilitatibus sollicitos, quorum
doctrina est sanitas, quorum vita est disciplina morum, quorum contentio est
assertio pacis. Quid pace amabilius, quid salubrius et pretiosius? Pax vero
in peregrinatione incolatus terrestris, pax interna, pax externa, pax cum Deo et
cum proximis, pax civium et exterorum cum praeclara conscientia oflicii
coniuncta, ab iis qui auctoritate sive sacra, sive civili pollent persequenda et
retinenda est, iustitia duce, caritate comite, quibus favente Rege regum,
principe pacis, ad progressionem virtutis et prosperitatis iter facere valent
homines. Ut sitis huiusmodi pacis cultores hortamur vos, Venerabiles Fratres
Nostri, nulli in tanta contentione secundi, et quotquot istic vobiscum coniuncti
natalem episcopatus Vestri celebrant, in Compostellano templo Sancti Iacobi
Apostoli, toti orbi spectabili, postulationes, preces, supplicationes ad thronum
supernae misericordiae et gratiae admoveant: «Rogate quae ad pacem sunt
Ierusalem, et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua et abundantia
in turribus tuis» (Ps. 121, 4-7).
Ob id ipsum arbitramini, quaesumus, unicuique vestrum sancti Pauli Apostoli
admoveri praecepta: «State in fide, viriliter agite et confortamini» (1 Cor.
16. 13), «immobiles a spe Evangelii» (Col. 1, 23): vos quidem tales
fuistis, haec egistis, atque pro certo habemus optima quaeque bona ad
aedificationem populi Dei exoritura ex hac fausta celebratione. Sublimi igitur
et quieto animo praediti, qui calcat terrestria, percupit caelestia, certatim
vos erigite, supra vos ipsos extollite, domui Dei vos applicate, atque adeo
columnae efficiemini, Ecclesiam et sanctorum familiam sustentantes, et ab iis
vicissim sustentati et roborati, perfectum gradum fidei obsecuturi, quo nulla
impressione nullaque trepidatione excutiamini. Multum denique optantes et
supplices adhibentes preces Principi pacis, cuius sacratissimum Natalem nuper
piis cum laetitiis frequentavimus, ut vobis, Venerabiles Fratres Nostri, et
vobiscum clero et fidelibus uniuscuiuslibet coetus moderationi vestrae
commissis, abundantiam spei, gaudii, solacii attribuat, Apostolicam
Benedictionem, caelestis praesidii pignus, peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Decembris, anno MCMLXX, Pontificatus
Nostri octavo.
PAULUS PP. VI
|