The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E. MUM P. D. CAROLUM S. R. E. CARDINALEM JOURNET,
OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURUM.*

 

Providentissimus Deus iam tibi dat, ut octogesimum annum expleas aetatis; quod sine dubio te impellit, ut ei plurimas gratias agas, utpote qui te in suam vocaverit sortem tibique tam diuturnum tempus tribuerit ipsi desernendi.

Nos vero hunc vitae tuae eventum praeterire non sinimus, quin tibi ex animo gratulemur, egregiam existimationem, qua te prosequimur, edicamus, sinceram dilectionem, qua te in Domino complectimur, significemus.

Optime sane novimus, quantas utilitates ad rem catholicam tuendam provehendamque pietate ac doctrina tua contuleris. Quamvis remotus a publicis negotiis agas aetatem, scimus tamen te valde frugifero apostolatu vires Ecclesiae suppeditare; quod quidem fit potissimum precibus, animarum moderatione, disciplinae theologicae scientia, quam praeclaris editis operibus illustrasti. Id etiam libet commemorare, te peculiari amoris et fidelitatis vinculo cum eadem coniungi Ecclesia, ad cuius penitus intellegendum mysterium tua dicasti studia, quorum egregium exstant aere perennius monumentum tua illa magnae utilitatis volumina, et amplitudine et doctrina et eruditione nitentia. Tota scilicet cogitandi operandique ratio tua cum hisce verbis Sancti Augustini videtur congruere: «Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius; illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam; quia filii ancillae ipsius sumus... Tenete ergo, carissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem, et matrem Ecclesiam» (1).

Nos ergo Deum enixe deprecamur, ut te viribus integrum sospitet eaque tibi solacia praebeat, quibus senectus recreetur, quibusque illa quodam modo praegustentur bona, quae in aeterna Ierusalem Deus servo fideli se impertiturum esse promisit.

Haec habuimus, quae animo amanti tibi diceremus; haec Apostolica confirmet Benedictio, quam tibi hac oblata occasione volentes largimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Ianuarii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 2, pp. 112-115

(1) Enarr. in ps. 88, 2, 14; PL 37, 1140.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top