The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. MAURICIUM S. R. E. CARDINALEM ROY, ARCHIEPISCOPUM QUEBECENSEM,
QUINQUE CONDENTEM LUSTRA
A SUSCEPTA ORDINATIONE EPISCOPALI.*

 

Quodsi animo recte sentienti et religiosa pietate exornato Davidi cum illud mire convenit monitum: «Benedic, anima mea, Domino » (1), acriter ei praeceptum instat, ut Deo, omnium bonorum largitori, fonti vitae, exsolvat gratiarum actionem, hymnum laudis, cum in longo itineris curriculo quasi in statione quadam consistenti uno oculorum obtutu manifestior apparet magnificentia caelestium donorum, quibus emensam viam superna manus Patris misericordiarum et luminum quasi nitentibus floribus conspersit.

Hoc quidem te, Venerabilis Frater Noster, maxime decet, cum anniversarius dies illucescet, qui tibi semper exspectatus et cultus recurrit, proxime vero sollemniore ritu erit celebrandus: quinque enim condes lustra, ex quo ordinatus es Episcopus.

Obsequii et amoris significationibus, quibus clerus populusque Archidioecesis Quebecensis te certatim circumstabunt, liceat vox quoque Nostra intersit, quae, grata sane et gratulabunda, communi laetitiae cumulum quendam contendit afferre.

Imprimis honestare te laudibus Nostrum putamus esse officium, hanc cum nacti simus occasionem tibi aperte et sincere demonstrandi, quantopere Nos aestimemus pastoralis operae, cui incumbis, consilia, incepta, fructus, merita. Quia tu religionis studio, divinarum rerum scientia et sapientia, usu et peritia hominum es insigniter praeditus, cleri et fidelium tuae curae commissorum voluntates tibi devinxisti et iis quos, doctrina sana instruis, profusa tua simplicitate, innocentia morum antestas. Etiam extra tuae Archidioecesis fines et in re civili et sociali navitas tua, quae iure exquiritur et plurimi perpenditur, vigiles adhibet curas utilitates praebet eximias: alludimus praesertim ad partes, quas in Episcopali Canadiensi coetu sustines, et ad munus tibi honorabiliter traditum Vicarii Castrensis Canadiae. At vero nunc grati animi Nostri volumus tibi adeo palam facere disertum testimonium, quod in Romana Curia institutis nuncupatis «Iustitia et Pax» et «Consilium de laicis» plane et plene exspectationi Nostrae respondens praesides. Quod hactenus naviter et scite egisti, fac semper maiore ausu et nisu excogites, perficias, assequaris, fide sincera, spe firma, conscientia pura, caritate almi Spiritus septemplici virtute incensa. Tuum iuge nobilitatis insigne esto, tua norma esto sententiae mentis et actionis vitae, quae ad evangelicae perfectionis culmen tendat: «Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino meo spem meam» (2).

Haec imo e pectore ominatis, nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut Tibi, sollertibus Auxiliaribus tuis, Clero et Christi gregis ovibus, moderamini tuo concreditis, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n.6, pp. 452-453

(1) Ps. 103, 1.

(2) Ps. 72, 28.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top