The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. ARTURUM S. R. E. CARDINALEM TABERA ARAOZ, SACRAE CONGREGATIONIS PRO CULTU DIVINO PRAEFECTUM, QUINQUE A SUSCEPTA ORDINATIONE EPISCOPALI
CONDENTEM LUSTRA.*

 

In sollicitudine omnium Ecclesiarum, quae Nos multis negotiis implicatos ac paene constrictos tenet, accedit ad animum sustentandum exspectatum solacium amicorum sincera fides, recreat Nos vicissim copia, quae Nobis datur, reciprocandi studiosam voluntatem, qua ipsi in Nos afficiuntur.

Hoc feliciter Nobis contingit praestandum amabile officium etiam erga te, Venerabilis Frater Noster. Etenim, prout iucundum fuit Nobis scitu, mox occurret magni eventus memoriae recordatio, quae solet a sacrorum Antistitibus festo ritu celebrari: quinque enim ineunte proximo mense Maio plena decurrent lustra, ex quo consecratus es Episcopus.

Retro quidem respicienti praeterita spatia vitae tuae et recogitanti imprimis tecum uno quodam obtutu et visu ea omnia, quae tuae vigilantiae, tuae curae, tuae navitati concredita sunt, cum primo Albasitensis dioecesis Episcopus, atque dein Pampilonensis Metropolitanae Ecclesiae moderandae praepositus, cuius nunc quoque gubernacula tenes, liceat Nobis tibi valde gratulari de ecclesiasticis ministeriis a te bene gestis; liceat una simul Deo tecum summas agere gratias, cuius opitulantis praesentiae lumine et praesidio inter tot varia et necopina discrimina rerum sustentatus es. Quare putamus ad te posse congruenter referri davidicum illud religiosae exsultationis plenum effatum: «Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis» (1).

Repleatur igitur os tuum laude et cantet gloriam Dei (2) ob benefacta sine numero, quae tibi in longo curriculo aetatis tuae largita est supernae bonitatis dignatio. Quod tibi profecto valido et iugi incitamento erit, ut, generosa qua es indole, consilia concipias, Nobis maxime probanda, quae praesens et futurum tempus natura sua spectant.

In officio, quod recens in Romana Curia tibi fungendum commissus, Sacrae Congregationis pro Divino Cultu Praefecto, nobili nisu et ausu fac doctrina sana et exemplo vitae praeniteas; fac Catholicae Ecclesiae maiori incremento et honori, prout fieri a te potest, continenter prospiciens, in scientia sanctorum, in qua consummatio est sita sapientiae, magis magisque progrediaris et proficias: «Lamina aurea rutilet in fronte. Nihil enim prodest omnium rerum eruditio nisi Dei scientia coronemur» (3).

Haec vota quae tibi, magnis confirmata precibus, nunc promimus, scito ad tuam felicitatem pertinere, quam tibi optamus praevio libamento gustatam diu in terris, plenam et sine casu et occasu in beatae aeternitatis sinu. Haec imo e pectore ominatis, nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut tibi et universis, qui natalem tui episcopatus tecum recolent, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Aprilis, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n.6, pp. 453-454

(l) Ps. 70, 7.

(2) Cfr. ibidem, 8.

(3) S. Hieron., Epist. LXV, 22 ad Fabiolam.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top