The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. PATRICIUM S. R. E. CARDINALEM O' BOYLE, ARCHIEPISCOPUM VASHINGTONENSEM, DECEM CONDENTEM LUSTRA A SUSCEPTA ORDINATIONE SACERDOTALI.*

 

Cum in bene vivendo posita sit veri nominis felicitas, tum maxime homo insignis pietate et beatitate donandus esse videtur, qui de singulis donis a Deo acceptis novit et studet gratias agere, et ad fontem, in quo est plenitudo gratiarum, referens benefacta caelestia, horum maiore vena et fluxu ditescit.

Hoc pulcherrimum sacrificium laudis, quod tu, Venerabilis Frater Noster, qua es religiosa indole praeditus, cotidie consuevisti facere, mox attentiore diligentia, exsultante voce et animo persolves, cum anniversarius illucescet dies, quem sacrorum Antistites singulari in honore habent: decem enim condes exacta lustra, ex quo ad sacerdotii gradum evectus es ac subinde primo litaturus altare Domini scandisti.

Pro caritate benevolentiae, qua arcte tecum Nos iungi sentimus, a tua laetitia Nos esse alienos non patimur, cuius iure merito clerus quoque et populus Vashingtonensis Archidioecesis particeps erit, cum summe deceat communia esse gregis pia festa pastoris.

Quapropter officium putamus humanitatis, cui dulce est Nobis obsequi, festis hisce celebrationibus et coetibus gratulando et bene ominando quasi sertum coronaturum imponere.

Nobiscum repetentes longae tuae vitae annales, praesertim in pastoralis tui ministerii perfunctione incepta, sollicitudines, curas magnanimitatis plenas, non uno nomine te ducimus dignum esse, qui communi reverentia et amore afficiaris. Te enim praebuisti patrem, magistrum, ductorem benevolentissimum; acuto ingenio, quo nites, praevenisti novas temporum necessitates, in fovendo spirituali et sociali bono eorum qui vigili moderationi tuae crediti sunt; quot sunt egeni et miseri praecipuas habent tui studii partes. Erga Christum autem et Ecclesiam, Matrem nostram, praeclara soles dare specimina et exempla religiosae observantiae, custos et vindex integrae et illibatae fidei, qua nullus pretiosior est thesaurus.

In praesens igitur tibi magnis precibus invocamus et poscimus in te Spiritum sapientiae et intellegentiae: ut semper «in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi» (1). «Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant» (2). Quod quidem prosperrime fiet in maius emolumentum et decus istius Vashingtonensis Ecclesiae, quam Nos valde diligimus, si rationes, quae cum concordi et recto voluntatum concentu ineundae sunt, fuerint semitae pulchrae, semitae iustae, flore pacis exornatae.

Tibi in militia Christi militi strenuo et fideli, et inceptionibus cunctis, quibus vacas, benigna arrideat Deipara Virgo Maria, ianua vitae, stella maris, Mater sanctae laetitiae, Regina pacis et opiferae gratiae ministra.

Haec imo e pectore ominatis, nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut tibi, sollertibus auxiliaribus Episcopis, cunctis sacerdotibus, et Christi gregis ovibus, moderamini tuo concreditis, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Aprilis, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n.7, pp. 540-541

(l) Eccli. 9, 23.

(2) Tob. 4, 20.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top