 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD FRANCISCUM S.R.E.
CARDINALEM SEPER,
QUEM LEGATUM DELIGIT
UT UNIVERSALI CONVENTUI VI MARIOLOGICO,
XIII VERO MARIANO,
ZAGABRIAE IN IUGOSLAVIA PERAGENDO,
PRAESIDEAT
ZAGABRIAE, CROATIAE
CAPITI
Zagrabiae,
Croatiae capiti, urbi loci natura amoenissimae, ingenuarum artium monumentis,
historiae annalibus, decore gentis inclitae, quasi pulchro diademati pulchra
adserta germa adiacet Mariale templum, quod vulgato sermone Maria Bistrica
nuncupatur. Illic ab antiquis prorsus aetatibus singulari religione excolitur,
in affabre sculpta effigie, Deipara Virgo Maria, ad cuius invocandum praesidium
pia certatione crebroque numero christifideles singuli et turmatim undique
confluunt, ad Matrem omnis gratiae et misericordiae supplices preces fundentes;
idque haud irritum contingere solet, cum ibi, largiente Dei munificentia, situs
deniscat puteus aquarum viventium, quae decurrunt inexhausto cum impetu (Cfr. Cant.
4, 15).
Nos valde gavisi sumus hoc venerandum deligere Sanctuarium sedem Conventus
Internationalis mariani-mariologici Zagrabiae cogendi, vicibus temporis VI atque
XIII. Hunc vero, cum edoceamur concordi nisu ac summa diligentia parari,
prosperum exitum assecuturum esse ac spirituali messe fore fecundum haud dubiis
indiciis prospicimus. His autem celebritatibus, quae ex omni lingua et natione
advenarum frequentia et aemulo religionis studio expectantur conspicuae, Nos
quoque aliquo modo ut intersimus, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Nostrum
extra ordinem eligimus, nominamus, constituimus, qui sacris ritibus et coetibus
illic habendis praesideas. Probe vero confidimus te pro eximiis animi dotibus,
quibus insigniris, honorabile commissum officium digne esse gesturum.
Ob id ipsum operam dabis, ut interpres sensus Nostri illi multitudini in laudem
Deiparae Virginis congregatae proferas, veluti audita ab Angelo, verba bona,
verba consolatoria (Cfr. Zach. 1, 13).
Quid plane et plene suavius atque iucundius quam conscire et usu experiri Matrem
haberi aeque potentem ac clementem, ad cuius sinum secure possimus confugere, et
quidquid est salutare et congruens necessitatibus ab ea expetere? Talis est
Mater Christi, Mater sanctorum, causa universae nostrae laetitiae, gratia plena,
benedicta inter mulieres, Maria. «O beata fiducia, o tutum refugium! Mater Dei
et Mater nostra: mater Eius, in quo solo speramus et quem solum timemus, est
mater nostra; mater, inquam, Eius qui solus salvat, solus damnat est mater
nostra» (S. ANSELMUS, Oratio LII ad S. Virginem Mariam; PL 158,
957). Mater omnium christianorum rite Maria nuncupatur, quin etiam confidenti,
at vera appellationc salutatur «Mater omnium hominum» (S. ALBERTUS MAGNUS,
Mariale, q. 145-166; Borgnes 37, p. 205 b, 251 b.).
Accedant igitur cum fiducia ad solium gratiae et miserationis Virginis, inter
omnes mitis, universi qui sancta limina marialis templi in territorio
Zagrabiensi petent, atque inde exeant laeti, potioribus donis maternae manus
locupletes: rebus adversis conflictati accipiant securitatem, inquieti pacem,
infirmi robur, sontes veniam, flentes solatium, discordes iustitiae sitim,
misere inter se divisi prosperae unitatis consensum; qui autem qualibet ex causa
fuerint adversi, recedant diversi, qui quoque tenerrimae Matris facti numquam
ulterius immemores filii. Orent etiam pro Nobis ut ministerio Nostro sermo Dei
currat et clarificetur (Cfr. 2 Thess. 3, 1) utque, ubique terrarum,
Ecclesia post coortas procellas aeris tenuis serenitate fruatur.
Haec loquere et exhortare, Venerabilis Frater Noster, in abundantia
benedictionis Evangelii Christi (Cfr. Rom. 15, 29), tuae dilectae patriae civibus.
Haec imo e
pectore ominatis, nihil Nobis reliquum est, nisi ut tibi, extra ordinem Misso
Nostro Internationali Conventui mariano — mariologico Zagrabiensi, et universis
qui ei intererunt Episcopis, auctoritate sacra vel civili pollentibus,
christifidelibus incolis et advenis Apostolicam Benedictionem, divinarum
gratiarum auspicem et pignus, propensa caritate impertiamus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Iulii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri
nono.
PAULUS PP. VI
|