 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA
DILIGENTIAE PLENAS*
AD E.MUM P. D. NORMANNUM THOMAM S. R. E.
CARDINALEM GILROY, ARCHIEPISCOPUM SYDNEYENSEM,
MODERATIONE ILLIUS ARCHIDIOECESIS SE ABDICANTEM.
Diligentiae
plenas a te datas litteras accepimus per quas Nos edocuisti id susceptum esse a
te consilium, ut regimen Archidioecesis Sydneyensis moderandae abdicares.
Diu
et attente Nobiscum consideravimus rationes, quas attulisti, ut sarcinam ob
provectiorem aetatem magic magisque onerosam deponeres; atque cum eas gravis
ponderis esse aestimemus, eo adducimur ut, aegretamen, votis tuis obsecundemus
et postulationem tuam ratam habeamus.
Attamen liceat Nobis nunc tibi,
Venerabilis Frater Noster, vehementer gratulari„ quod pro magnanimitate, qua
nites, publico bono commodum tuum posthabere non dubitasti et, quamvis patris,
pastoris, magistri amor antiquis arctisque vinculis te uniat gregi, quem
relicturus es, ab eo, diuturna cura tua et deliciis tuis, abscedere statuisti.
Maerori autem tuum solacium esto quod arduum officium honorabiliter gessisti,
ac in eo perfungendo praeclara exempla et documents praebuisti virtutum,quibus
sacrorum Antistes insigniter decoratur, et universis se facit venerandum,
amabilem, carum. Iliac tibi praecipue conspectae sunt: religionis alendae
perpetuum studium, catholicae unitatis pervigil sensus, humanitas ad
benefaciendtun continenter propensa, peritus usus hominum et rerum, in dilectam
patriam dulcis caritas. «Semper honor nomenque tuum landesque manebunt» (1).
Id
vero Nos valde consolatur, quod in aliis magnis quidem negotiorum provinciis
sagaci opera tua, quam magni pendimus, uti adhuc poterimus idque percupimus
auspicato fieri multos per annos, probe dictis, recte factis, aggestis meritis
usque locupletiores et abundantiores. Haec imo e pectore ominatis, nihil Nobis
reliquum restat, nisi ut tibi,Venerabilis Frater Noster, Apostolicam
Benedictionem, divini et praesidii pignus, peramanter in Domino impertiamus.
Ex
Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Iulii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri
nono.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 9, p. 685
(1) Aen. 1, 6, 13.
© Copyright 1971 - Libreria
Editrice Vaticana
|