The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. IULIUM S. R. E. CARDINALEM ROSALES, ARCHIEPISCOPUM CAEBUANUM, QUINQUE CONDENTEM LUSTRA A SUSCEPTA ORDINATIONE EPISCOPALI.*

 

Operoso labore fecunda mox tibi, Venerabilis Frater Noster, quinque plena condentur lustra, ex quo ipse, ordinatione episcopali suscepta, ascitus es primoribus et ductoribus populi sancti Dei.

Qua es religiosa indole et observantia pietatis praeditus, nunquam immemor benefactorum caelestium, quibus aspersum est tuae vitae curriculum, hisce in adiunctis rerum quasi in statione longi itineris paulisper consistens, tecum penitus voluta bis illius vocationis sublimitatem, quam S. Paulus Apostolus admiratur: «qui vocavit, ait, nos vocatione sua sancta non secundum operam nostram, sed secundum propositum suum et gratiam» (1). Namque Dei vocatio in nobis bona non praesumit, sed facit, quemadmodum perspicue idem Apostolus asserit: «Qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt (2); et in eandem sententiam it sacer Psaltes: «Dixit et facta sunt» (3).

Quod si hoc verum est de rebus naturalibus, potius suum ius obtinent ea quae naturae ambitum transcendunt, utpote sacerdotalis gratia et episcopalis dignitatis fastigium. Tale autem ac tantum supernae dignationis donum poscit, ac tunc erit miri fructus ferax, si cum voluntate divini Servatoris plane et plene consonant propositum et actio eius ministri: «Ubi, ait, sum ego, illic et minister meus erit».

Haec Nobiscum considerantes, probe ducimus honori tibi esse, quod in ecclesiasticis muneribus perfungendis fidelem ministrum Christi et dispensatorem mysteriorum Dei te praestitisti, conscientiae officii tui in variis diversisque discriminibus, in quibus versatus es, tenacem cultorem. Enimvero primo Episcopus Tagbilaranus, dein, iam ferme viginti duos annos illustri Caebuanae Ecclesiae praepositus, et ob praeclara lecta merita a Nobis sacra Romana Purpura insignitus, pius, sollers, navus, humanitatis urbanitatisque decore cunctis spectabilis, conspicua dedisti specimina amoris, multa profutura Evangelii causae molientis, erga Christum et Ecclesiam Matrem nostram atque erga inclitam Philippinarum gentem. Incohationes vero, ad quas perficiendas consilia sagacis mentis intendis, haud labili spe fovetur ad prosperum effectum deductum iri, propterea quod praeter alia novimus catholicae orthodoxae fidei firmam tuam tutelam et in Petri Sedem reverentiam, qua vis nobiliter praecellere.

Ob id ipsum divitias supernae bonitatis caelestis in te invocamus, Spiritus Sancti multiplicia dona tibi deposcimus, ut ad meliora et maiora cogitanda et exsequenda semper intentus, quod ad te attinet parvo contentus, erga alios magnanimus, perfectus homo Dei mitis sapientiae lumine circumfundaris, ac denique cum omni gaudio fidei consummes cursum tuum et ministerium verbi, quod accepisti a Domino Iesu ad testificandum Evangelium gratiae Dei (5). Deipara Virgo Maria, Apostolorum Regina, clementibus oculis teo respectet, atque propitia semper stella affulgeat, tibi et itineribus tuis salutaris et opifera. Haec imo e pectore tibi ominatis, nihil Nobis restat nisi ut tibi, Venerabilis Frater Noster, sollerti Antistiti Auxiliari tuo universoque gregi moderationi tuae commisso, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et solacii auspicem, peramanter impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis augusti, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n.10, pp. 744-745

(1) 2 Tim. 1, 9.

(2) Rom. 4, 17.

(3) Ps. 32, 9.

(4) Io. 12, 26.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 

top