The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

DOCUMENTUM AD MEMORIAM
CONVERSIONIS SANCTI PAULI DAMASCI IN URBE

 

Bonus, expectatus, faustus, felix illucescat dies, quo sacelli cum adnexis aedificiis auspicalis ponitur lapis, memoriae et honori dicandi beatissimi Pauli Apostoli. Id Nostra impensa et cura voluimus consurgere apud Damascum, ubi Apostolus gentium, Vas electionis, circumfuso de caelo splendore, cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? (Cfr. Act. 9, 3-4)

Nos incohando operi, elatis ad caelum manibus, salutariter precamur, flagrantibus votis oramus et percupimus, ut ista aedificatio construenda crescat in templum sanctum in Domino (Cfr. Eph. 2, 21), eaque quam primum nobili mole perficiatur, et in aeva sera incolumis ab iniuriis maneat, frequentanda devotis turbis fidelium. Ut denique sit micans pharos evangelicae lucis, quae Damasci profecta collustravit orbem terrarum, Omnipotens benedicat ei benedictionibus caeli desuper, et caelestis gratia ei adsit perpetua.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Februarii, a. MDCCCCLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI

 

top