 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD BENEDICTUM CALATI,
CONGREGATIONIS MONACHORUM
EREMITARIUM CAMALDULENSIUM
PRIOREM GENERALEM,
NOVIES CENTENARIA REDEUNTE MEMORIA
PIENTISSIMI OBITUS SANCTI PETRI DAMIANI,
ECCLESIAE DOCTORIS
INCLITI CAELITIS
Dilecte Fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Incliti caelitis
Ecclesiaeque doctoris Petri Damiani sollemne, quod sacra Liturgia in suo recolit
ordine, auctis hoc anno peragetur laetitiis, novies centenaria redeunte memoria
eius pientissimae mortis, quae Faventiae, ad Benedictinum coenobium S. Mariae
foris portam, die XXIII mensis Februarii anno MLXXII evenit. Equidem novimus
tanti nominis Viro honorando festas apparari celebrationes tum a religiosa, quam
moderaris, familia Monachorum, tum a delecto hominum coetu, Hamleto Ioanne
Cardinali Cicognani praesidente; neque hisce inceptis deesse multorum
praesentiam eruditorum, qui novissimis praesertim temporibus, praeter suas de re
religiosa deque compositis doctrinis opiniones, in hunc ipsum Sanctum impensiora
usque studia contulerunt, eius momentum in humanarum rerum cursu agnoscentes
eundemque veluti singularem magistrum consalutantes, qui inter primores antiquae
illius aetatis est merito adscribendus. Quae honoris officia haud parum animi
culturam provehent atque amplificabunt, cum quae S. Petrus Damianus senserit et
effecerit, ea omnia ad scientiarum latissimam provinciam spectent, et historiae
disciplinas, spiritualium motuum vices, cogitata illa unde humani pendent
eventus, ipsas denique societatis formas et immutationes complectantur, quae
neque per violentiam armorumque vim, neque per politicorum rationes soleant
induci.
Porro liberae historicorum investigationi permittentes plura copiosaque
argumenta, ex quibus Petri Damiani opus sat longo spatio undecimi saeculi
constat, in praesenti unum tantum Nos iuvat recogitare, quod sane et
aptiori cognitioni favere et in intimum paene secretum eius personae deducere
potest: is enim — ut se ipse appellavit — fuit ecclesiusticus vir (S.
Petri Damiani . . . Opera omnia. Op. II, 1; PL 145, 41 B.), homo
nempe Ecclesiae. Revera in Ecclesia atque pro Ecclesia sub annum MXXXV, cum
duodetricesimum aetatis suae annum ageret, monachus et eremita esse voluit,
postquam iuvenile aevum Ravennae, in natali urbe, transegerat ingeniumque suum
Faventiae et Parmae ad excultam humanitatem informaverat, quam postmodum, munere
suscepto docendi, frugifere confirmavit et auxit. Verum haec non mera fuit
institutio, sed quasi quaedam vocatio ad litteras artesque scriptoris
addiscendas: eam enim, monachus factus, perpolivit atque cum Divinorum studiis
Librorum coniunxit, in quos totus incubuit subtiliore sentiendi vi usus
vigilique sua conscientia ecclesiastici viri impulsus.
Genus autem, quod ipse elegit ut sese ad Deum converteret, id est vitam
religiosam amplecteretur, fuit contemplationis opus, prout vigebat in eremo a
Sancta Cruce Fontis Avellanae, haud ita pridem a beato Ludulfo, Sancti Romualdi
Abbatis discipulo, ibi constitutum. Prudens quidem fuisse consilium non
ambigitur, quoniam ita S. Petro Damiano pernobilem consuetudinem monasticam
Ecclesiae ingredi licuit, quae vivax in eadem familia totaque Ravennatium
regione erat, uberesque id temporis fructus edebat ex studio perfectionis
anachoreticae et ex ipsis domibus a S. Romualdo conditis, ceterisque eiusmodi
vitae institutis, quae tum in Italia florebant: ardens quidem fervor, quem et
antiquissimae formae et Christianorum mores Orientalium mutua inter se
efficacitate alebant. Fuit igitur monachus et eremita ob firmissimum propositum,
quod eum penitus tenuit, adeoque fidelitatem servavit erga praeclarum illud
genus vivendi, ut eremum solummodo germanum sui domicilium existimaret eodemque
reverti expeteret, depositis episcopali munere et purpurati Patris dignitate,
quae a Summo Pontifice acceperat; redire enim voluit ad dilectam solitudinem
(Op. XX, Praef. PL 145, 443 C.), in qua fontem spiritualis
pietatis invenire et dulcia eremi secreta (IOANNES LAUD. Vita b. Petri
Damiani, c. XVIII; PL 144, 137 C.) iterum posset degustare.
Haec sacri solitudo recessus tantum aberat ut quoddam mundi effugium vel aliqua
spiritus recreatio haberetur, ut ei reapse esset — quemadmodum poeta christianus
sui scie ingenii perspexit — servigio di Dio . . . ne’ pensier contemplativi
(DANTE, Paradiso, XXI, vv. 114-117). Quod ministerium constanter
exsecutus est in intima communione cum Ecclesia, de qua altissime sensit
secundum theologicam doctrinam, quam ex traditione SS. Patrum scriptorumque
mediae, quae dicitur, aetatis largiter hauserat. Ut ipse scribit, Ecclesia est
tabernaculum Dei (Op. III, qu. 10; PL 145, 60 C.), sacrarium
Sancti Spiritus, eius donis repletum (Sermo 65; PL 144, 888 C.),
est Christi sponsa sine macula et ruga (Sermo 69; PL 144, 897 C.),
est corpus Christi (Op. XI, c. 10; PL 145, 235-236). In primis
vero Ecclesiae unitatem et universalitatem praedicat, quae singulari prorsus
modo in Eucharistico mysterio significantur idque simul efficiunt ut una in
multis et tota in singulis (Sermo 49; PL 144, 779 C.) ipsa
sit. Quapropter quilibet monachus, quamvis remotus longeque disiunctus,
praesentissimus (Op. XI, c. 10; PL 145, 239 B.) adest
Ecclesiae eiusque vitam plene ac verissime participat.
Qui «ecclesialis» sensus vitae monasticae atque eremiticae adiuvant, ut in
clarissima spiritualis disciplinae et theologiae luce partes illae ponantur,
quas Petrus Damianus in gravissimis Ecclesiae aetatis suae vicissitudinibus
egit, necnon vis et impulsus, quem ad huiusmodi eventus ipse contulit. In id est
ille advocatus, quoniam fama eius uti religiosi sodalis, coenobia ab eo
exstructa, visitationes monasteriorum celebrium, et imprimis contionandi virtus
et navitas litterata ipsi conciliaverunt favorem benevolentiamque populi atque
civium optimatium summam aestimationem: solitudo tales viros saeculo commodat,
de eo dixit Franciscus Petrarcha, egregie perstringens naturam ac munus vitae
contemplativae in Ecclesia (F. PETRARCA, De vita solitaria, 1, II, tract.
IV, 3; ed. A. Altamura, Napoli 1943, p. 102). Verumtamen non quidem invitatu vel
rogatu alicuius Petrus Damianus adductus est, ut in se primas partes reciperet
vitae Ecclesiae sui temporis; etenim probe intellegebat quam opus esset
Ecclesiae ecclesiasticis viris, qui in ea interiorem perficerent
renovationem, quae vicissim eam restitueret in Christi sponsam sine macula et
sine ruga. Hanc vero renovationem ex ipsa rei natura et ante omnia clerum
attingere oportebat, qui adeo in saecularis vitae formam ac rationem dilapsus
erat, ut eius officium in Ecclesia omnino impediretur, sacerdotum dignitate
atque honestate deiecta. Duobus scilicet vulneribus sive aegritudinibus clerus
conflictabatur, quae fortasse non graviora quam alias eo tempore erant, tamen
acrius sentiebantur acerbiusque reprehendebantur ab ecclesiasticae renovationis
fautoribus, quos inter ipse numerabatur Petrus Damianus; hae nempe plagae erant
simonia vel largitio ad munera ecclesiastica consequenda, et violatio
praescripti canonici de continentia. Ambae reapse erant pestes in Ecclesia,
quarum altera venale faciebat regimen Ecclesiae (Ep. V, 13; PL
144, 364 C.); altera autem clericos viros depellebat ab eorum officio
«adhaerendi specialiter Christo magis quam reliqua omnia Ecclesiae
membra» tum etiam ab officio «praedicandi specialiter nomen Dei» (Ep.
V, 4; PL 144, 344 D.). Ipsa ergo Ecclesiae sanctimonia postulabat, ut
clerus erigeretur. Simul autem contra alias plagas erant repugnandum (avaritiae,
neglegentiae, ignorantiae), cum Petrus Damianus maximam officii sacerdotalis
excellentiam in eo reponeret, quod corpus et sanguinem Redemptoris consecraret:
«Nullus plane mortalium, ut existimo, maius aliquid in divinis peragit
sacramentis, quam ipsi quoque, qui saecularis sunt ordinis sacerdotes» (Op.
XXVI, c. 1; PL 145, 500 B).
Petri Damiani iudicio, clerus eripi poterat et liberari plagis illis, quae eius
officia impediebant dignitatemque offendebant, tantummodo duobus adhibitis
remediis, necessariis quidem et inter se conexis: reditu ad Ecclesiae
traditionem et Apostolicae Sedis interventu. Traditio ab eo habetur optima forma
et regula, qua continenter Ecclesia se ipsa metiri debet ut se inveniat,
profecta a primis initiis, a forma primitivae Ecclesiae, quae fuit
Apostolorum Ecclesia. Neque hoc satis erat; suum pondus etiam habent testimonia
patrum et corpus canonum (Ep. V, 13; PL 144, 360 D.),
quae efficiunt illa decreta, quae observanda sunt et usurpanda, ut
Ecclesia suam sanctitatem recuperet atque conservet. Eadem fontium et
traditionis appellatio impellit Petrum Damianum ad Summi Pontificis auctoritatem
advocandam, ut Ecclesiae renovatio suscipi et perfici valeat. Ipse Iesus
Christus potestatem concessit Ecclesiae Romanae per illas facultates Petro
collatas eiusque in sede Romana successoribus, qui auctoritatem suam exserere
debent adversus praesentia Ecclesiae mala: «Tu domine mi, venerabilis papa — sic
alloquitur Nicolaum PP. II in De coelibatu sacerdotum opusculo — qui Christi
vice fungeris, qui summo pastori in apostolica dignitate succedis, noli pestem
hanc per ignaviam ad incrementa perducere, noli connivendo et dissimulando
grassanti luxuriae frena laxare» (Op. XVII; PL 145, 386 B.).
Quas vero christianae renovationis vias Petrus Damianus ostenderat - scilicet
SS. Patrum canonum auctoritatem (Vita Petri Damiani, c. XVI; PL
144, 135 D.) atque cathedram Beati Petri (Op. V, Praef.;
PL 145, 89 B.) — eas Ecclesia ingressa est saec. XI ad collapsam cleri
erigendam disciplinam et ad interiorem suam restaurationem perficiendam. In id
strenue adlaborans, sanctus hic Vir tamquam egvegium bellatorem (Vita Petri
Damiani, c. XVI; PL 144, 133 A.) se praestitit, plane persuasum
habens totis prorsus viribus contendendum esse, ut illis temporibus
christianae religionis eversio (Vita Petri Damiani, c. XVI; PL
144, 135 B.) propulsaretur. Quod tamen bene est animadvertendum, eius vitae
exempla paenitentiae operibus caelestiumque rerum contemplatione praeclara,
eiusque praecellens doctrina Sacrarum Scripturarum et SS. Patrum sapientia
penitus imbuta, magis quam ipsius indefatigata opera, apud aequales profecto
valuerunt ad illam morum excitandam renovationem, quae bonorum omnium erat in
votis.
Haec sunt praecipua Petri Damiani vitae ac doctrinae capita, quae per saecularis
huius commemorationis decursum Nobis placuit ad meditandum imitandumque
proponere. Quamvis diversa sint temporum adiuncta, quibus ipse vixit, putamus
nihilominus non tam turbulentae aetati suae, quam christianae omnium temporum
communitati emendandae sanctum hunc Caelitem divinitus fuisse datum. Scilicet
non minus quam illius aetate, hodie Ecclesia talibus indiget ecclesiasticis
viris, qui eadem vitae austeritate sanctitateque fulgeant, quique eodem flagrent
incensissimo erga Ecclesiam amore; ita quidem, ut ab iis ductum et incitamentum
suscipiens, Populus Dei salutare illud renovationis opus, quod per Concilium
Vaticanum II feliciter incohatum est, alacri studio prosequi pergat.
Ad hoc igitur, dilecte Fili, conferant saecularia sollemnia, quae celebraturi
estis, opitulante precibus et patrocinio suo S. Petro Damiano. Ac fore
confìdimus, ut praesertim vos, qui eius religiosae vitae formam amplexi estis,
eius imaginem in vos referre eiusque sanctitatis nitore omni ope vestros
conformare mores conitamini.
Qua suavissima spe freti, cum tibi, dilecte Fili, tum universae monasticae
familiae tuae, Nobis sane carissimae, iisque omnibus qui sacris hisce
celebrationibus quoquo modo operam dabunt, caelestium gratiarum auspicem,
Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Februarii, anno MCMLXXII,
Pontificatus Nostri nono.
PAULUS PP. VI
|