The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD VILLELMUM S.R.E.
CARDINALEM CONWAY,
ARCHIEPISCOPUM ARMACHANUM,
QUEM LEGATUM DELIGIT
UT CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT IN URBE
INDICA V.D. MADRAS PEREGENDIS,
OB UNDEVICESIMUM EXACTUM SAECULUM
EX QUO S. THOMAS APOSTOLUS MARTYRIUM SUBIIT

QUEMADMODUM TRADITIO

 

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quemadmodum traditio a multo tempore animis insita refert, Sanctus Thomas, Christi Apostolus, anno LXXII, nempe ante XIX saecula, in India, quo Evangelii nuntium attulerat, pro Magistro suo sanguinem profudit. Huius memoriae causa Madraspoli, cuius in urbis regione Mylapore nuncupata praeclarum surgit templum, eiusdem Apostoli sepulcro conspicuum, sollemnia mox agentur, advenarum frequentia, uti praevidetur, insignia. Pastorali autem sollicitudine ducti, Praesules Indiae statuerunt, ut hae celebritates potius pietatis studio necnon rebus ad cultum ingenii pertinentibus, quam externa magnificentia commendarentur.

Re quidem vera ipsum Thomae Apostoli nomen fidei donum ob mentis oculos ponit, cum ipsi Dominus dixerit: «Beati qui non viderunt et crediderunt» (Io. 20, 29). Est autem fides fundamentum vitae supernaturalis, qua efficimur «divinae consortes naturae» (2 Petr. 1, 4). Huiusmodi ergo inaestimabile munus, a Salvatore acceptum, Thomas traditur in Indiam invexisse; quapropter sollemnibus quae supra sunt dicta, merito et opportune haec est proposita brevis sententia: «Vita, quam participare studemus».

Qua quidem oblata occasione cogitatio Nostra ad illos fideles Indiae fertur, qui, e nomine Apostoli Thomae appellati, christianam legem per tot saeculorum seriem servarunt, flammam veluti alentes iis quoque temporibus, quibus ab occidente erant seiuncti. Magno sane gaudio afficimur, quod iidem, antiquum peculiaremque ritum retinentes, aetate recentiore incrementa feliciter ceperunt. Sed etiam extra horum sedes ac traditiones res catholica crevit, opera praesertim missionariorum, in quibus multi Hiberni cum laude recensentur, ita ut nunc ecclesiastica compago in tota India sit firmiter constituta; satis est commemorare de sacra Hierarchia gentis istius propria et de vocationibus sacerdotalibus et religiosis, quas notum est ibidem florere.

Nos ergo, qui Ecclesiam in India praesentes contigimus, cum Nobis daretur ob Eucharisticum ex universo orbe Conventum Bombayae congregatum, in amplissima illa regione commorari, et qui populum istum singulari dilectione complectimur, ad Madraspolitanas celebrationes animum studiose dirigimus. Ut vero his aliquo modo intersimus, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Nostrum extra ordinem eligimus et nominamus, qui in iisdem coetibus Nostram geras personam. Nec dubitamus, quin pro mentis dotibus, quibus ornaris, creditum officium sis frugifere gesturus.

Pro eadem, quam praedicaverat, fide Sanctus Thomas Apostolus martyrium fertur subiisse. «Testes Dei sunt martyres, Deus testes habere voluit homines, ut et homines habeant testem Deum» (S. AUG. In ep. Io. ad Parth. 1, 2; PL 35, 1979). Testificatio catholicae veritatis — quamvis sine saevorum cruciatuum perpessione — animis numquam satis inculcatur, cum ea plurimum valeat ad Regnum Dei amplificandum. Quod ipsum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum aperte declaravit: «Sciant omnes, primum ac potissimum suum debitum pro fidei diffusione esse, vitam christianam profunde vivere» (Ad gentes divinitus, 36). Exoptamus igitur Deumque rogamus, ut huius officii adauctus sensus unus sit e fructibus salutaribus, quos e praedictis celebritatibus orituros esse licet sperare.

Haec igitur dum pulsant animum Nostrum, tibi, Venerabilis Frater Noster, praeterea S. R. E. Cardinalibus Valeriano Gratias, Archiepiscopo Bombayensi, et Iosepho Parecattil, Ernakulamensis sedis Pastori, item dilecto Praesuli Madraspolitano et Meliaporensi Rayappa Arulappa, ceteris Indiae sacrorum Antistitibus et universis, qui sollemnia ista participabunt, Benedictionem Apostolicam, divinarum gratiarum auspicem, propensa caritate largimur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Martii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI

       

top