The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD HENRICO MARIAE JANSSEN,
HILDESIENSI EPISCOPO,
MILLESIMO CENTESIMO EXACTO ANNO
EX QUO EA CATHEDRALIS
ECCLESIA EXTRUCTA EST

HILDESIAE DECUS

 

Hildesiae decus eximium merito praedicatur ecclesia cathedralis, Beatae Mariae Virgini sacra, quae structurae genere est praeclara, pretiosis artis operibus conspicua, potissimum vero religione commendatur. Cum vero in praesenti millesimus centesimus annus expleatur, ex quo a Sancto Altfrido, episcopo, est exstructa, ea nova quasi luce splendescit. Iuvat etiam memorare huius aedificii molem, saeculo XI incendio vastatam ac deinde refectam, bello vero, quod non ita pridem per orbem terrarum desaeviit, miserrime disiectam et postea restitutam, esse testimonium invicti amoris, quo Hildesienses Praesules et fideles in hoc pietatis primarium domicilium ferantur.

Provido igitur consilio, Venerabilis Frater, statuisti, ut ad hanc recolendam memoriam sollemnia perannum agerentur; quae animo et mente participantes, probe confidimus ea ad vitam christianam promovendam plurimum esse valitura. Novimus quidem tibi admodum cordi esse, ut unitas illa, maxime in his sacris celebritatibus, firmetur et vigeat, qua Apostolicae Sedi et Romano Pontifici, ut Petri successori, haereatur. Re quidem vera hoc aperte et significanter iam declaratum est, cum praeterito mense Maio cum nonnullis sacerdotibus et multis laicis, curae tuae pastorali commissis, Romam petivisti, ut principum Apostolorum viseres sepulcra et Nosmet adires. Est quidem ad Nos allatum Hildesiensis dioecesis fideles turmatim etiam ad istud templum cathedrale, per hoc tempus, accedere, ut divite haustu pietatem alant et augeant. Hi omnes, praesertim vero ii — sunt quidem permulti — qui in ampla regione, pastorali diligentiae tuae credita, nova domicilia invenerunt aut in dispersione degunt, incitari, quemadmodum prorsus speramus, se sentient, ut eandem aulam Dei habeant principem ac vere suam in illa plaga religionis catholicae sedem et in unum gregem vere coalescant.

Praeterea arcana eiusdem loci reverentia iidem adducantur, ut templi imaginem ad suam referant vitam; videlicet noverint se esse debere lapides vivos, domum spiritalem (Cfr. 1 Petr. 2, 5). Animas ergo suas, quae sint templa Dei, ornent virtutibus, in eas recipiant Christum, ita ut tota ipsorum conversatio sit quasi aedificium excultum, cuius omnes partes apte venusteque inter se conveniant.

Si hoc feliciter contingit, «habitat . . . . ut ait Sanctus Augustinus, in singulis Deus tamquam in templis suis, et in omnibus simul in unum congregatis tamquam in templo suo» (S. AUG. Ep. 187, 13; PL 33, 847). Ita e multis membris in unum corpus coalescit Ecclesia particularis, ita viribus pollet et, dum Ecclesiam universalem repraesentat, fit signum Christi iis, qui alieni sunt ab eo (Cfr. Ad gentes  divinitus, 20).

Denique hoc templum animos convertit ad Sanctos: imprimis ad Almam Deiparam, cui, ut supra diximus, est dedicatum, deinde ad inclitos Praesules Altfridum, Bernvardum, Godehardum, qui eius cathedram obtinuerunt. Hi, humanitatis nostrae consortes, viam ostendunt, qua itur ad illam sempiternam domum Dei, quae templo terrestri significatur et in qua illis licet perfrui bonis, quae neque aspectu oculorum comprehendi, neque auribus percipi, neque ulla cogitatione queunt adumbrari. Illorum deprecatione expeditius est iter in hac peregrinatione, quae saepe tot tantisque difficultatibus praepeditur.

Hac profecto mente dum fausta proferimus vota, tibi, Venerabilis Frater, Auxiliaribus Episcopis tuis, sacerdotibus necnon toti gregi, ad quem in latissime patente dioecesi Hildesiensi tua pertinet sollicitudo, Benedictionem Apostolicam, caelestium munerum auspicem et paternae dilectionis Nostrae testem, libenter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Octobris anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 

top