 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD IULIUM
S.R.E.
CARDINALEM DÖPFNER,
ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM,
CONFERENTIAE EPISCOPORUM GERMANIAE PRAESIDEM,
ANNUO EIUSDEM CONFERENTIAE
CONVENTU FULDAE CELEBRATO
TOT INTER CURAS
Tot inter curas, quibus in supremo obeundo ministerio apostolico premimur, non
paulum laetitiae ex humanissimis cepimus litteris, quas tu, Venerabilis Frater
Noster, alii Patres Cardinales necnon ceteri Praesules Germaniae, sueto more ad
sepulcrum Sancti Bonifatii coetum agentes, nuper ad Nos dedistis. Etenim praeter
sinceri obsequii significationes gratulationesque ob natalem Nostrum, multae
continebantur eadem epistula res prorsus praeclarae, veluti inconcussa, quam
confirmastis, voluntas communionis cum hac apostolica Sede servandae et unitatis
catholicae coagmentandae.
Haec profecto unitas, cui, quemadmodum ipsi animadvertistis, hac aetate tot
insidiae parantur, tot impendent pericula, omni ope est in tuto collocanda et
provehenda. Iuvat hortatoria iterare verba, quibus Sanctus Augustinus est usus:
«Teneamus ergo unitatem, fratres mei: praeter unitatem, et qui facit miracula
nihil est» (In Io. Ev. 13, 17; PL 35, 1501).
Neque immerito mentionem iniecistis etiam de decimo expleto anno, ex quo
Concilii Oecumenici Vaticani II initium est factum. Quo anniversario die sic
fideles, coram Nobis congregatos, sumus allocuti: «Novimus autem memoriam
Concilii in omnium animis
insidere ut eventum, cuius pondus in dies augeatur, quippe quod sit quasi pars
viva spiritualis historiae Ecclesiae et mundi, ac quidem hodie et futuris
temporibus» (Cfr. L’Osservatore Romano, 12 ottobre 1972). Vis ergo
eiusdem Concilii nedum imminuatur, ut quidam forsitan arbitrentur, sed maior
evadit, et Pastorum praesertim impulsione in totam compagem Ecclesiae salubriter
penetret oportet.
Ab illo etiam Communis dioecesium Reipublicae Foederatae Germaniae Synodus
quodammodo manat; ac vota facimus Deumque deprecamur, ut haec prospero exitu in
veri nominis bonum dilecti populi catholici vestrae patriae vertat.
Actionem pastoralem vestram his temporibus difficiliorem reddi neminem latet.
Est tamen nihil omittendum, quominus Ecclesia homines, maxime adulescentes,
proxime contingat, qui pravis doctrinis commentisque opinionum, turpibus
scriptis et spectaculis, venenis concitantibus ac similibus illecebris a recta
via abducuntur. Non dubitamus, quin, vobis praeeuntibus, nisus geminentur, ut
tot animabus, quae sic misere periclitantur — quod quidem in aliis quoque
regionibus accidere videmus — efficaciter consulatur.
Nec minore studio persequenda est navitas apostolica, ad eos pertinens, qui,
profugi, novas sedes in dioecesibus vestris reppererunt vel aliter ob bellicas
calamitates passi sunt iacturam. Est hoc sane gratissimum Nobis, qui singulari
amore in illos ferimur filios Nostros, quorum novimus casus adversos et
fidelitatem erga Ecclesiam dilaudamus; ac fore confidimus, ut, iisdem
dioecesibus vestris inserti, communi profectui alacres cooperentur.
Vobismet ipsis denique fraternam caritatem testificantes asseverantesque Nos
strenuos labores vestros studiose contueri, tibi, Venerabilis Frater Noster,
dilectisque S.R.E. Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis Germaniae
Benedictionem Apostolicam, caelestis roboris et solacii pignus, libenter
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Novembris, anno MCMLXXII, Pontificatus
Nostri decimo.
PAULUS PP. VI
|