 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD LAURENTIUM IOSEPHUM S.R.E.
CARDINALEM SHEHAN,
BALTIMORIENSEM ARCHIEPISCOPUM,
MISSUM AD EUCHARISTICUM
EX OMNIBUS NATIONIBUS
MELBURNI IN AUSTRALIA HABENDUM CONGRESSUM,
AD CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT
MELBURNI, IN URBE
Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem!
Melburni, in urbe egregia Australiae — quae terra continens iterum, post
Sydneyensem Congressionem, eiusmodi fruitur honore et divincitur officio — mox,
ut notum est, XL celebrabitur Conventus Eucharisticus ex omnibus nationibus. Qui
cura et studio Venerabilis Fratris Iacobi Roberti Knox, istius sedis
Archiepiscopi, peritorum opera sociata, ita paratur, praesertim renovatione
pastorali, ut facile prospici possit eum fore religionis ardore insignem,
decursu alacrem, prasperum exitu.
Variae autem inceptiones per sacri huius coetus dies ad effectum deducentur,
quibus hic, ut statutum est, peculiari quadam populari conspicuus, praestantior
ac salubrior reddatur. Quas inter iuvat memorare eam, quae ad fideles pertinet,
qui, stirpe, sermone, moribus diversi, in Australiam immigrarunt: hi enim suas
habebunt liturgicas celebrationes et circa altare Domini una congregabuntur;
etiam rei oecumenicae, ut accepimus, suus locus tribuetur.
Quodsi apparatus rationem probamus, summo tamen praeconio dignum arbitramur
argumentum praecipuum, huic Conventui propositum; quod est mandatum novum, quo
Salvator praecipit, «ut diligatis invicem, sicut dilexi vos» (Io. 13,
34). Quod quidem aptissimum esse videtur ad rem supernaturalem in animis hominum
inculcandam, qui hac aetate ob tot causas saepe inducuntur, ut naturalia potius
ac temporalia respiciant. Haec autem res supernaturalis, id est caritatis
nobilissima virtus, ab Eucharistia, quae est sacramentum ineffabilis amoris
divini, ut e fonte uberrimo manat. Re quidem vera mente
concipi nequit arctius et validius vinculum caritatis, quam convivium illud,
quod Deus ut supremum et maximum dilectionis suae testimonium et pignus
instituit. Hic unus panis, quo nutriuntur, et unus potus, quem bibunt, Christi
asseclas ita coagmentant et coagmentare debent, ut unam veluti familiam
efficiant, illud iterato spectaculum mundo praebentes, quod in Actibus
Apostolorum describitur: «Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima
una» (4, 32).
Sitiunt profecto hanc «caritatis unitatem» (S. AUGUST. Serm. 356: PL
39, 1577), homines, qui saepe tot discidiis, discriminibus, immo saevis
dimicationibus conflictantur. Recte ergo Ioannes Chrysostomus, lumen Ecclesiae
orientalis, doctrinam Apostoli explanans, secundum quam unum corpus sumus, et
membra ex carne et ossibus eius (Cfr. Eph. 5, 30), ait: «Ut ergo hoc
simus non solum per dilectionem, sed etiam re ipsa, cum illa carne commisceamur;
id enim efficitur per cibum quem ille dedit, ut ostendat nobis quanto erga nos
ferveat amore. Ideo se nobis commiscuit, et in unum corpus totum constituit, ut
unum simus, quasi corpus iunctum capiti» (In Ioannem, Hom. 8: PG
59, 259; M. 1. ROUET DE JOURNEL, Enchiridion Patristicum, 1166).
Quibus e verbis etiam patefit non agi de pio universalis cuiusdam amoris somnio,
sed de caritate, quae factis seu operibus exerceatur. Valde igitur exoptamus, ut
Eucharisticus hic Conventus — quemadmodum ii, qui illum apparant, sollerter
conituntur — animos inflammet ad mutuum auxilium, ad magnanimam curam advenarum,
ad fraternam relevationem indigentium, derelictorum.
Itaque haec omnia auctoritate et quadam quasi praesentia Nostra confirmare et
corroborare volentes, te, Venerabilis Frater Noster, qui, Cardinalis dignitate
spectabilis, Baltimorensi sedi es praepositus sedulumque agis Praesidem Stabilis
Consilii Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis, Legatum
Nostrum eligimus et renuntiamus, ut, Nostram gerens personam, Melburnensi ex
omnibus gentibus Congressioni Eucharisticae praesideas. Minime vero dubitamus,
quin, pro impensa, qua ardes, pietate in mirabilis Sacramenti altaris mysterium,
in quo Christus Redemptor incruente se immolat, animas pascit, extra haec sub
sacris speciebus vere, realiter et substantialiter praesens adest, commissum
tibi munus feliciter et frugifere sis impleturus.
Nos denique Deum supplicibus precibus rogamus, ut proximus hic Conventus reapse
ferax sit fructuum spiritualium, qui exspectantur, et ut hi in profectum terrae
Australianae, cuius suavis apud Nos viget memoria, et totius orbis bene vertant.
Haec ex pectore ominati, tibi, Venerabilis Frater Noster, Sacrae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus, Antistitibus, sacerdotibus, religiosis universisque
fidelibus, qui eucharisticis istis celebritatibus intererunt, Benedictionem
Apostolicam, caelestis gratiae et solacii auspicem, amantissime impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLXXIII,
Pontificatus Nostri decimo.
PAULUS PP. VI
|