Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA
CAROLO S.R.E. CARDINALI CONFALONIERI,
SACRAE CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS PRAEFECTO, EDITO VOLUMINE QUOD
«DIRECTORIUM DE PASTORALI
MINISTERIO EPISCOPORUM» INSCRIBITUR

PLURIMAS TIBI GRATIAS

 

Plurimas tibi gratias ex animo referimus de egregiis amoris sensibus, quibus magni sane pretii volumen apud Nos deposuisti, quod secundum praecepta Concilii Vaticani II compositum (Christus Dominus, 44), iure meritoque «Directorium de Pastorali Ministerio Episcoporum» inscriptum est.

Vere vehementerque admirati sumus sedulam curam sapientiamque, quibus hae paginae exaratae dispositaeque sunt, illa profecto refertae doctrina, quam ipsa Ecclesia, Evangelio semper fidelis, sive per magisterium suum, sive per vocem et exempla complurium praestantiumque Sanctorum suorum — qui Pastores et ipsi exstiterunt vel Doctores in rebus divinis humanisque versati — decursu tot saeculorum constantis traditionis suae disseminavit et sparsit, in commodum atque emolumentum administrorum suorum, qui ad sacrum et arduum episcopatus officium sunt destinati. His praeterea in paginis vetus sapientia cum intellegentia atque experientia temporum nostrorum mire consociatur; hic etiam oculis longe in posterum prospicientibus imago exhibetur praesentium necessitatum et quasi vaticinium profertur de futuris postulatis peregrinantis Populi Dei. His itaque in paginis reperire valemus apte convenienterque expositam artem docendi hodiernam Ecclesiae Catholicae, quae cum caritate et observantia consulit institutioni ac custodiae eorum ministrorum, quibus ex peculiari Dei voluntate concreditum est docendi, sanctificandi, regendique gregis Christi munus, Pastorum videlicet, uti sunt secundum exemplar et per Iesu Pastoris gratiam.

Prodeat igitur hoc prudens providumque «Directorium» ad universos Venerabiles, in episcopatu Fratres, tamquam documentum illius permagnae curae, qua haec Apostolica Sedes contendit recentis Concilii monita et consilia plene efficienterque exsequi; prodeat secumque afferat non tam leges ac normas novorum multipliciumque officiorum, quam potius admonitiones atque cohortationes, quae efficiant ut gravia et difficilia munera episcopalis ministerii propria facilius expeditiusque impleantur; prodeat velut nuntius excerptus ex Fratrum vocibus, qui ad Fratres se convertunt, ut solacium, adiumentum, gaudium praebeant illius communionis collegialis, quae inter Apostolorum successores — quibus postremum id Iesus Christus optavit ac mandavit tamquam testamentum suum, ut nempe unum essent — gignit animorum consensum, inceptorum conspirationem, aemulationem virtutum: brevi, coniunctionem atque cohaerentiam Mystici Corporis, quod membris varium est et multiplex, uno autem eodemque Spiritu animatum vivit.

Prodeat denique a te ipso emissum, Venerabilis Frater Noster, qui huius «Direttorii» compositionis primarias sustinuisti partes, atque perferat singulis suis spectatissimis lectoribus salutationem gratiae et pacis et laetitiae Servi Servorum Dei, Episcopi Urbis Romae.

Haec vota Apostolica Benedictione peramanter in Domino communimus .

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Februarii, festo die Cathedrae Sancti Petri, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana