The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD VINCENTIUM MINCIACCHI,
CONGREGATIONIS S. JOSEPH MODERATOREM GENERALEM,
CENTESIMO EXPLETO ANNO
EX QUO INSTITUTUM
A S. LEONARDO MURIALDO CONDITUM EST
 

« FACERE ET TACERE»

 

«Facere et tacere»: ad haec verba S. Leonardus Murialdo, Congregationis, cui praees, inclitus Conditor, vitam suam composuisse cognoscitur, haec filiis suis, operis sui sociis et charismatis heredibus, quasi eximium documentum reliquit, exemplo edoctus S. Ioseph, castissimi Sponsi Mariae, quippe qui fuisset «vir iustus, alienus a strepitu, sed opere alacer, divinae voluntatis fidelis exsecutor» (Cfr. Litt. Apost. Vos estis, 3 Nov. 1963: AAS 55, 1963, 1002).

Haec legiferi patris sententia, qua caritas actuosa et humilitas silens significantur, Congregationi ipsi per hos centum annos visa est observari estque cum laude asseverandum hanc fideliter annisam esse, ut tam salubre mandatum exsequeretur. Itaque tibi, dilecte fili, et cunctis sodalibus tuis expletum saeculum, ex quo S. Leonardus, cui quidem Nosmet ipsi Beatorum Sanctorumque Caelitum honores laetanter decrevimus, Institutum vestrum Augustae Taurinorum condidit, tenuem surculum in campo Ecclesiae deponens, qui in nobilem arborem Dei beneficio excrevit, ex animo gratulamur. Etenim, post illum ortum paene occultum, paulatim variae domus in Italia et in urbe Iadere sunt constitutae, dum ipse vir Dei vitam agebat. Studio deinde eius in munere regendae Congregationis successorum haec ipsa in alias regiones, praesertim in Americam Meridianam, in Hispaniam et in Foederatas Americae Septemtrionalis Civitates est feliciter propagata; nec praetermittendum huc pertinere etiam plagam, ubi missionale opus eadem impigre exerceat.

Id animadvertendum censemus istius Congregationis fuisse et esse, ex S. Leonardi voluntate, proprium et peculiare, ut humilibus populi ordinibus, caritate Christi urgente, penitus deserviat; atque eo quod pueros et adulescentes natos e vulgo instituat, foveat, adiuvet, atque impensas curas praesertim opificibus adhibeat, Matris Ecclesiae sollicitudinem de iis, qui operi sunt dediti, luculenter testari. Cui quidem rei plurimum tribuimus, siquidem maxime est dolendum, quod tot homines minus fortunati et labore victum quaeritantes alieni sunt ab eadem Ecclesia, cuius, Salvatoris exemplo, est potissimum «evangelizare pauperibus» (Cfr. Luc. 4, 18).

In his ergo sollemnibus, quae id, quod S. Leonardus ante centum annos non sine magno labore effecit, egregie confirmare videntur, hic spiritualiter inter vos praesens adest: Pater filios admonet, ne umquam eo contendere desistant, ut sanctimoniam quasi primum negotium omnibus viribus expetant. «Sanctificamini, idque facite cito»! His ipsis verbis, quibus ille suos est olim allocutus, eos nunc non desinit adhortari.

Ad hoc praeceptum si sodales Congregationis istius vitam totam conforment, locum, quem divina Providentia iis in Corpore Mystico Ecclesiae assignavit, ad veram huius utilitatem et incrementum, reapse obtinent; tunc caritas, tamquam vis mundum transformans, apud eos viget; tunc opera perficiuntur, quae fortasse sunt minus aspectabilia, sed arcana pollent fecunditate.

Ecclesia vobis fidit: non dubitamus, quin hac saeculari memoria adducamini, ut in posterum quoque ea, quae apud vos sunt egregia, servetis atque etiam «aemulemini charismata meliora» (Cfr. 1 Cor. 12, 31).

Haec habuimus, quae, hac laeta data opportunitate, scriberemus. Tibi denique, dilecte fili, et universis sodalibus Congregationis S. Ioseph, Benedictionem Apostolicam, caelestis roboris et solacii auspicem, volentes impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Martii, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 

top