 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD FRANCISCUM TOMASEK
ADMINISTRATOREM APOSTOLICUM PRAGENSEM,
MILLESIMO EXACTO ANNO
EX QUO EA ECCLESIA CONDITA EST
QUAMVIS RELIGIOSUM
Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem!
Quamvis religiosum animum
semper oporteat beneficia praedicare divina, ut laudando eo accepta referantur
dona, ubi habuerint principium, instantior tamen est causa Deo gratias agendi,
cum Ecclesiae ipsae certis temporibus sollemniore ritu ortus sui recolunt
memoriam. Quod sane pertinet ad inclitam Pragensem Ecclesiam, propterea quod mox
mille transactos annos, te auspice, Venerabilis Frater, commemorabit, ex quo a
Decessore Nostro Benedicto VI f. r., anno scilicet DCCCCLXXIII, condita est.
Paterno caritatis affectu, quo vos complectimur, vehementer movemur, ut in
gaudii Vestri partem veniamus, eo quidem consilio, ut per hanc Epistulam vox
Nostra tamquam praesens vobis gratulabunda resonet, vosque in fide et Sanctis
susceptis propositis roboret atque confirmet.
Ecclesiasticorum annalium memoriam replicantibus prorsus patet, quam providus ac
salutifer fuerit conditae istius sedis eventus, Christi Evangelio atque rei
civili ipsi summopere profuturus. Siquidem — quod sane vestrae imperiturae
vertitur laudi — pretiosa illa spiritualis hereditas, quae Slavorum gentibus a
Sanctis Cyrillo et Methodio tradita est, non solum apud vos sacra fuit, verum
etiam praeclaris auctibus floruit sive intra, sive extra ecclesiasticae istius
dicionis fines. Consilium sane Nobis non est Pragensis archidioecesis
glorias in recordationem nunc revocare, cum eae alte in animis vestris
insideant. Meminisse tamen iuvat pulcherrimos sanctitudinis flores ex Ecclesia
vestra editos, S. Adalbertum in primis dicimus et S. Ioannem Nepomucenum;
studiorum civilisque cultus incrementa feliciter apud vos, Ecclesia auspice,
suscepta; firmissima catholicae fidelitatis atque obsequii erga Apostolicam
Sedem testimonia per omne tempus istic exhibita, etiam inter graviora rerum
discrimina; denique longam insignium sollertiumque Pastorum seriem, quorum
intrepida fides et invicta animi fortitudo non minus universam Ecclesiam, quam
patriam vestram nitido adhuc lumine illustrant.
Habetis, igitur, cur Summo Deo, a quo bona cuncta procedunt, immortales
referatis gratias; habetis, cur nascentis Ecclesiae vestrae primordia commoto ac
religiosissimo animo recensentes, christianae fidei propositum fortiter
insistatis, eiusque salutaria praecepta in moribus et institutis, sive
singulorum, sive familiarum, sive societatis, profiteamini. Fides, enim,
«sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium» (Hebr. 11, 1),
dum ore profertur, in actionem etiam vitae sese extendat oportet, ut egregie
scribit S. Augustinus: «Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua
concordent cum voce tua. Cum voce cantaveris, silebis aliquando: vita sic canta,
ut numquam sileas» (Enarr. in Ps. 146).
Quare multum cupientes, ut, supernae gratiae munere, ex statis celebritatibus
opimam bonis fructibus colligatis messem, enixas Deo preces admovemus, ut,
patrum vestrorum hereditate sancte servata, Ecclesia vestra pleniore vitae
ubertate floreat. Hinc incitamentum haurite ad christianae renovationis opus
perficiendum, a Concilio Vaticano II inchoatum, in quod laudabiliter incumbitis;
sensus fraternitatis inter vos emergat; stabilior firmetur ecclesiasticae
disciplinae robur; crescant sacerdotii candidatorum numerus et virtus; morum
sanctitas exornet domesticos convictus; magis magisque solidentur arcta vincula,
quae vos cum Petri Cathedra coniungunt. Qua profecto agendi ratione, et
vestrorum maiorum exempla imitabimini et vestra Ecclesia novam aetatem, priore
plane dignam, feliciter ingredietur.
Propitia vobis adsit Beatissima Virgo Maria, quam in templis «Svatá
Hora» et «Stará Boleslav» tamquam vestrarum
gentium palladium columenque impense colitis, et in qua sita fiducia numquam in
vacuum cecidit; adsint caelestes Patroni S. Venceslaus et S. Ioannes
Nepomucenus, ut supernis semper solaciis abundetis «instructi in caritate et in
omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et
Christi Iesu» (Col. 2, 2).
Quarum gratiarum auspicium Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater,
universis archidioecesis sacerdotibus, religiosis viris, sanctimonialibus
cunctoque dilectissimo christiano populo peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Aprilis, anno MCMLXXIII,
Pontificatus Nostri decimo.
PAULUS PP. VI
|