The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD IOSEPHUM SIELSKI
CONGREGATIONIS CLERICORUM REGULARIUM MARIANORUM
SUB TITULO IMMACULATAE CONCEPTIONIS
B. VIRGINIS MARIAE
MODERATOREM GENERALEM,
TERTIO VOLVENTE SAECULO
EX QUO INSTITUTUM IN POLONIA CONDITUM EST

 

GRATA EXPECTATAQUE

 

Grata exspectataque occurrit Congregationi, cui praees, sacrae celebrationis festaeque laetitiae occasio, siquidem mox tertium revolvetur saeculum, ex quo Famulus Dei Stanislaus Papczynski religiosum istud institutum in Polonia provide condidit, cuius esset cultum Deiparae Virginis ab origine Immaculatae provehere, animas piaculari igni addictas spiritualibus subsidiis adiuvare, apostolica operositate iis consulere, qui in maxima necessitate, ad religionem quod spectat, versarentur.

Inter haec sollemnia praeteritum tempus sine dubio respicietis et imprimis patres illos memorabitis, quorum virtutibus et opera Familia est illustrata et aucta: praedictum videlicet conditorem vestrum et magistrum, deinde Servum Dei Casimirum Wyszynski, qui illius proposita circa Congregationem est persecutus, ac denique Famulum Dei Gregorium Matulewicz seu Matulaitis, qui eam prope exstinctam servavit, nova ratione disposuit, felicibus locupletavit incrementis. Hic vir eximius, quem vos ut renovatorem instituti Vestri, quod ex Ordine in Congregationem votis simplicibus astrictam, Sede Apostolica probante, mutavit, colitis, postmodum electus est Episcopus Vilnensis.

Si autem plura aspera, lugenda, difficilia in horum trium saeculorum recordatione mentes vestras subeunt, tamen est, cur gaudeatis Deoque humiliter gratias agatis, quod Familiam religiosam vestram, quae, ut olim ita et nunc, sodales comprehendit e Polonia aliisque regionibus Europae orientalis vel ex iis, qui inde demigraverant, ortos, providentiae suae amplis muneribus cumulavit.

Quod quidem gaudium in his sollemnibus ex animo participantes faustaque omina proferentes, unde sacros Pastores vestros haud alienos esse novimus, confirmare vos cupimus ad spiritualem hereditatem praestantium illorum, quos supra memoravimus, virorum tuendam novoque vigore frugiferam reddendam, idque luce affulgente Concilii Vaticani Secundi et subsequentium documentorum a Magisterio Ecclesiae de vita religiosa editorum.

Etenim «arctiore via ad sanctitatem tendentes» (Lumen Gentium, 13), Ecclesiae eiusque mysterio peculiarem in modum coniungimini (Cfr. ibid. 44); ac singulare testimonium vobis est reddendum mundum transfigurari non posse sine spiritu beatitudinum (Cfr. ibid. 31).

Non desciscentes a spiritu primigenio instituti vestri, annitamini, ut plurimum studii ad cultum Beatae Mariae Virginis Immaculatae conferatis, memores eius «vitam omnium esse disciplinam», praesertim religiosorum (Cfr. Perfectae caritatis, 25; S. AMBROS. De Virginitate, 11, 2, 15). Animabus, quae post terrenam hanc peregrinationem adhuc purificantur, spiritualia auxilia afferentes, simul homines edoceatis se hic non habere manentem civitatem sed futuram sibi esse inquirendam (Cfr. Hebr. 13, 14). Itaque conversatio vere spiritualis et religiosa vires vobis suppeditabit ad illum apostolatum obeundum, fructibus sane uberem, qui Familiae vestrae est commissus. Sic profecto eritis lapides vivi in aedificio Ecclesiae, quae «non ad aliud nata . . . est, nisi ut, regno Christi ubique terrarum dilatando, universos homines salutaris redemptionis participes efficiat» (PII XI Litt. Enc. Rerum Ecclesiae: AAS 18, 1926, 65; cfr. Apostolicam actuositatem, 1).

Deum enixe deprecantes, ut haec optato contingant, ac paternam caritatem, qua istam Congregationem complectimur, declarantes, tibi, dilecte fili, cunctisque sodalibus tuae moderationi et curae concreditis, necnon omnibus, qui sollemnibus ob hanc anniversariam memoriam indictis intererunt, Apostolicam Benedictionem, caelestis roboris et solacii auspicem, libenter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Maii, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 

top