 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD LEONEM IOSEPHUM S.R.E.
CARDINALEM SUENENS,
MECHILNIENSEM-BRUXELLENSEM ARCHIEPISCOPUM,
MISSUM EXTRAORDINARIUM,
UT IN URBE AUGUSTA VINDELICORUM CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT,
MILLESIMO EXPLETO
ANNO
A PIENTISSIMO OBITU SANCTI ULDARICI
EIUSDEM CIVITATIS EPISCOPI
AUGUSTA VINDELICORUM
Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
Augusta vindelicorum, urbs antiquitate spectabilis, rebus gestis insignis, artis
operibus praeclara, eo etiam, ac quidem haud modice, commendatur, quod Sancti
Udalrici, Episcopi, pastorali studio fuit erudita, vitae exemplis illustrata,
sepulcro nobilis effecta. Quem Ioannes XV, Decessor Noster, Sanctorum Caelitum
honoribus auxit, decernens «memoriam illius . . . affectu piissimo, et devotione
fidelissima venerandam» (Bullar. Ampl. Coll., t. I, Romae 1739, p. 288).
Ibidem mox festae celebritates agentur propter millesimum expletum saeculum ab
incliti huius sacrorum Antistitis obitu, cuius apostolica navitas non solum in
commodum et profectum vertit dioecesis Augustanae Vindelicorum, sed etiam est
latius pervagata. Recte ergo Venerabilis Frater Iosephus Stimpfle, istius sedis
Episcopus, Patres Cardinales aliosque Praesules ex Europae regionibus ad haec
sollemnia vocavit. His autem, quae, eodem Pastore annitente, sedulo apparantur,
hoc argumentum est propositum: «Crux victorialis». Etenim Sancti Udalrici mens
et vita intellegi possunt solum affulgente luce huius crucis victricis; cuius
signo ipse in campo ad Licum fluvium patente victoriam est adeptus, quae maximi
momenti esset ad rem christianam in Europa servandam provehendamque.
Eodem signo ductus, vir hic eximius per multorum annorum cursum dioecesi suae
curas saluberrimas impendit, siquidem vires inde hausit, ut iniuste
repugnantibus obniteretur, Apostolicae Sedi ac beati Petri successoribus
fidelitate haereret inconcussa, longa itinera, nulli parcens labori, gregis sui
causa susciperet, verbum Dei assidue disseminaret, erudiret indoctos, primoribus
esset optimorum auctor consiliorum.
Aetate, qua Sanctus Udalricus vixit, quamvis tempus nobis fuisse videatur bona
spe plenum et quasi quoddam ver christianitatis, tamen difficultates non leves
et quaestiones arduae exstiterunt. Non solum enim agebatur de integre
custodiendo deposito fidei ac de clericorum tuenda disciplina, sed etiam acriter
certandum erat pro libertate ecclesiastica et, hac de causa, cum civili
potestate conflictandum. Verumtamen ille, nihil haesitans spemque totam in
sancta collocans truce, haec verba ad se potuit referre: «In hoc signo vinces»,
et «haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra» (1 Io. 5, 4).
Nos quidem vitam degimus tempore, quod multi malum esse arbitrantur, cum tot
graves quaestiones ponantur, res sint incertae, necessitates increscant.
Praesertim illa vitae ratio, quae, materialismo infecta, non raro hodie viget,
Ecclesiae damna affert haud levia.
Qui, cum haec intuentur, franguntur seseque abiciunt, noverint a Sancta Udalrico
sibi petendum esse exemplum et, hoc praefulgente, viam explicandam vitamque
gubernandam. «In truce salus»! Crux non est lignum mortis vel desperationis
imago, sed arbor vitae et spei.
Forti ergo animo nos truci Christi addicamus neque eam a conversatione humana
deesse patiamur. Cum Christo coniuncti eiusque crucem portantes, ardua et aspera
toleremus, fore confisi, ut resurrectionis dies, nesciens occasum, tandem
illucescat.
Nec solum quaestiones ac difficultates, quibus Ecclesia nunc premitur,
aspiciamus, sed mentes etiam convertamus ad novam orientem formam spiritualem,
ad voluntatum conspirationem, terrarum orbem complectentem, quae impellit, ut
tot necessitatibus corporum et animarum efficaciter occurratur. Agnoscamus etiam
nisus illos, quibus homines, praesertim iuniores, veritatem exquirunt, atque
studium dogmata fidei perspiciendi et Christianorum unitatem restituendi.
Itaque crucis vi et sapientia roborati, mentes erigamus, Ecclesiam aedificemus,
salubria incepta iteremus, superemus res adversas, sacrificia toleremus
offeramusque, preces fundamus. Qua in re eum contueamur, qui dixit: «confidite,
ego vici mundum» (Io. 16, 33); nam «omnia possumus in eo qui nos
confortat» (Cfr. Phil. 4, 13).
Agamus ergo, ne terror incidat nobis, ne labemus, verborum memores quibus
Christus resuscitatus discipulos castellum Emmaus petentes est allocutus: «Nonne
haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam» (Luc. 24,
26). Sunt etiam haec attendenda: «Non est servus maior domino suo. Si me
persecuti sunt, et vos persequentur» (Io. 15, 20). Vitae ergo Christi
quodam modo consortes, aevum oportet transigamus, summa cum fidelitate erga eius
Ecclesiam, quae quidem ad tempus potest turbari, sed adversus quam «portae
inferi non praevalebunt» (Matth. 16, 18). Crux est manetque victrix! Hunc
nuntium Sanctus Udalricus huic saeculo affert.
Cuius honori indictis sollemnibus maius pondus tribuere cupientes, te,
Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum constituimus ac
renuntiamus, tibique committimus, ut Nostram in iis geras personam coetibusque
praesideas, pro certo habentes egregiam te operam messe daturum, ut animi per
sacrum hoc tempus ad religionem in vitae usum traducendam exardescant.
Deum denique impensis precibus rogantes, ut haec optato contingant, tibi,
ceteris Patribus Cardinalibus, praedictae Augustanae Ecclesiae Pastori eiusque
Episcopis Auxiliaribus, sacrorum Antistitibus, Magistratibus, clero, fidelibus,
qui celebritatibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, superni roboris
auspicem Nostraeque benevolentiae testem, volentes impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Iunii, in sollemnitate
Pontecostes, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.
PAULUS PP. VI
|