The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA
CONSTANTI BOUCHAUD,
PRESBYTERORUM A S. SULPITIO SUMMO MODERATORI,
CAPITULO GENERALI EIUSDEM SOCIETATIS CELEBRATO

QUAE AD NOS

 

Dilecto filio Constanti Bouchaud
Moderatori Generali Presbyterorum a S. Sulpitio

Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem!

Quae ad nos scripsisti de consultis et propositis Societatis, cui praees, Presbyterorum a S. Sulpitio, postquam Capitulum Generale celebratum est, quod, affulgente lumine decretorum a Concilio Vaticano Secundo latorum, vitam ipsius novis viribus studuit augere ad novasque necessitates accommodare, ea fuerunt Nobis laetitiae causa et spem confirmarunt circa opus summi momenti, quod in sacerdotali institutione versatur.

Institutum vestrum Ioannes Iacobus Olier, vir praestantissimus, saeculo XVII, difficilibus quidem temporibus excitavit, ut, secundum mentem Patrum Concilii Tridentini, sacerdotii candidatos in seminariis recte formaret; videlicet ut imprimis educatores, specialibus mentis animique dotibus ornati, componerentur ad tanti ponderis negotium. Etenim si, ut Concilium Vaticanum Secundum asseveravit, seminarium est «cor dioecesis», opus Presbyterorum a S. Sulpitio ad ipsum cor Ecclesiae pertinet. Societas ergo, felicibus aucta incrementis et in nonnullas nationes propagata, optime meruit et actionem suam salutarem per sacerdotes, quos instituerat, magnopere amplificavit.

Ea autem munera sua exsequitur hac aetate, qua sacerdotium ministeriale aliaque bona religionis non raro in dubitationem vocantur et auctoritati probatisque institutis nonnumquam repugnatur. Noverint ergo Presbyteri a S. Sulpitio his ipsis temporibus se esse debere testes sacerdotii Iesu Christi et hoc spiritu imbuendos sibi sacrorum alumnos. Ex eodem sacerdotio derivandae sunt virtutes, quas colant oportet ii, qui in sortem Domini sunt votati. In quibus memoranda videtur oboedientia, supernaturali ratione accepta; ad hanc enim quod attinet, recogitentur verba, quae in Ratione Fundamentali Institutionis sacerdotalis, anno 1970 edita, continentur: «Ad Moderatores . . . spectat iuvenes ad veram maturamque oboedientiam instituere, Christo confisos, qui oboedientiam a suis quidem quaesivit, sed prius sese exemplar eiusdem virtutis exhibuit, idemque gratia sua semetipsum in nobis oboedientiae principium fecit» (AAS 62, 1970, 355).

Verumtamen in oboedientia tota seminarii communitas, sive moderatores, qui auctoritatem suam, caritate serviente felices, oportet exerceant, sive alumni, Dei voluntatem exquirere debet atque implere. Omnes igitur circa eam conscientiae officio tenentur, quamvis in diversis gradibus sint constituti. Curandum etiam erit, ut haec oboedientia, plena et sincera, Ecclesiae visibili capiti et proprio Episcopo a candidatis praestetur, «ut per sacerdotium fiant eius fidi cooperatores» (Cfr. Inst. Fundam. ibid.).

Conitendum est quoque, ut alumni sibi penitus persuasum habeant sacrum caelibatum peculiare esse donum Dei, cum sacerdotio ministeriali in Ecclesia ritus Romani coniunctum, eumque sibi esse libere nullaque condicione interposita eligendum. Hoc vero donum supernum nequit custodiri nisi vita vere spirituali, precatione, privata et liturgica, ac Sacramentorum usu, necnon prudentia suique voluntaria abnegatione. Quod ad Sacramentorum usum pertinet, est maxime commendanda SS. Eucharistia, qua auctor gratiae ipse continetur atque recipitur. Ad quod divinum Sacramentum proxime ordinatur sacerdotium, siquidem presbyter est, virtute superna, illius generator ac distributor.

Pietas etiam erga Deiparam Mariam, quae cum sacerdotio tot habet necessitudines, maximam affert utilitatem «paedagogicam». Si enim recte intellegitur et exercetur, voluntatem promptam reddit ad ea implenda, quae officium, utpote manifestatio voluntatis divinae, importat, adigit ad Christum imitandum, singulare confert patrocinium illius, quae praedicata est «gratia plena».

Novimus quidem vos huic institutioni spirituali primas partes merito tribuere, ut vocatio, in qua interventus divinus deprehenditur — hunc etiam per totius vitae cursum fieri contingit — maturescat et fructus uberes edat. Quodsi alumni seminarii cum praepositis unam quasi communitatem oportet efficiant (Cfr. Optatam totius, 5), tamen singuli candidati habeant, secundum Instituti Vestri normas et consuetudines, suum spiritus moderatorem.

Sed etiam doctrinae pabulum a vobis est alumnis sacrorum porrigendum: qua ex parte iuvat id in lumine ponere, quod cordi est vobis, scilicet ut magister imprimis amorem veritatis animis inculcet neque umquam obliviscatur se esse debere candidatis testem fidei et institutorem ad fidem. Itaque magistris in seminario haec duo erunt attendenda: et fidelitas servanda doctrinae revelatae, cuius quidem interpretatio authentica est penes Ecclesiae Magisterium, et mens patens quaestionibus, quae in hoc mundo, qui continenter mutatur, agitantur.

Ad Magisterium quod attinet, liceat iterare ea, quae olim ad sodales Conventus spectantis ad theologiam Concilii Vaticani Secundi diximus, siquidem non raro arcta illa ratio inter Theologiam et Magisterium extenuatur: «illud maximi momenti est, quod magisterio et Theologiae communis est radix scilicet divina Revelatio, quae per Spiritum Sanctum catholicae Ecclesiae tradita est, in eaque asservatur. Etenim probe nostis Ecclesiam, cum a Conditore suo mandatum accepisset nuntiandi Evangelium omnibus gentibus, ad huiusmodi munus rite explendum constitutam esse fidissimam veritatis magistram et charismate indefectibilis veritatis vigere» (AAS, 58, 1966, 890-891).

Presbyter autem omnibus numeris non est perfectus, cum seminarium post emensa studiorum curricula relinquit, sed ei auxilia praebeantur oportet per vitae sacerdotalis decursum, ita ut doctrinam valeat amplius et penitius pervestigare et studium vitae spiritualis et pastoralis renovare. Gaudemus sane, quod vobis propositum est, ut ad hanc rem curas intendatis et ut nonnulli ex vobis speciali ratione ad eiusmodi rem agendam praeparentur. Quod quidem postulationibus Concilii Vaticani Secundi plane respondet (Cfr. Optatam totius, 22).

Cum igitur virtutes e Christi sacerdotio manantes iis, qui curae vestrae sunt commissi, ingerere earumque mentes doctrina excolere studetis, fidem profitemini in munus Ecclesiae eademque illos inflammare satagitis. Huius profecto fidei luce collustretur oportet opus institutionis, ut vere sit efficax animosque accendat.

Simul vero persuasum sit vobis, quamvis difficultatibus quibusdam in praesenti laboretis, Institutum vestrum his ipsis temporibus nihil momenti, nihil utilitatis, nihil necessitatis amisisse. Qui servi fideles Ecclesiae fuistis superioribus saeculis, scitote hanc peculiare ministerium vestrum etiamnum tanti facere, ut eo se nullatenus privari posse arbitretur.

Flagrantia ergo proferimus vota, ut Societas vestra a S. Sulpitio spiritum primigenium inconcusse servet, eius sodalium voluntates, quemadmodum ante actis aetatibus evenit, ita et nunc inter se conglutinentur, id est caritate compaginentur, itemque ne desinat exemplum praebere puritatis quoad doctrinam, quo sacrorum alumnis et administris salubriter praefulsit atque praefulget.

Declarantes igitur Nos multum confidere charismati Societatis Sulpitianae, quod operetur et vigeat et sic in bonum ac profectum Ecclesiae vertat, tibi, dilecte fili, et sodalibus tuis universis Benedictionem Apostolicam, superni auxilii et roboris auspicem Nostraeque benevolentiae ac dilectionis testem, libenter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Iulii, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 

top