The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

AD  IOANNEM E. TAYLOR
HOLMIENSEM EPISCOPUM,
SEXTO EVOLUTO SAECULO
AB OBITU S. BIRGITTAE

FLOS AQUILONIS

 

Flos aquilonis, sancta Birgitta, cuius ab obitu sextum saeculum expletum hoc abiit anno, merito praedicatur meritoque fideles excitantur, ut in eius spiritualem pulchritudinem, dum sollemnis eiusdem Caelitis memoria recolitur, novo quasi impetu acti animos intendant.

Lectissimae mulieri duplex patria erat: Suetia, ubi inito saeculo XIV in lucem est edita, et Roma, ubi viginti fere annos transegit et, ex Hierosolymitana peregrinatione reversa, ad aeternam Ierusalem die XXIII mensis Iulii anno MCCCLXXIII caelo matura migravit.

In regione illa septentrionali, ad quam, hac oblata occasione, mens religiosa studiosius convertitur, ecclesiastica vita tum temporis vigebat, maxime eo quod monachi Cistercienses et post eos Ordines Mendicantium pietatem populo accommodam invexerant. Ad quam fovendam etiam sacrae peregrinationes multum valebant, in quas christiani erant valde proclives. Cum ergo Scandinaviae incolae loca sacra, in dissitis etiam orbis partibus posita, pie, alacriter, audacter adibant, quasi quandam commutationem divitiarum spiritualium, alios in Christo fratres contingendo, faciebant sentiebantque vivacius unitatem corporis Ecclesiae.

Birgitta, divini Sponsi praeventa amore, in eiusmodi rerum statu adolevit. Quamvis Deo virginitatem devovere affectaret, tamen, patris voluntati obsecuta, Ulfoni Gudmarsson, viro egregio, nupsit. Matrisfamilias autem exemplum praebuit mirabile: marito christiani amoris vinculo unanimem se praestans, liberos, quorum octo genuit, sollerter educavit, scilicet non solum patriae cives esse voluit recte institutos, sed etiam filios ac servos Dei. Inde factum est, ut religiosae vocationis germina in prole florescerent, immo altera filia, cui nomen Catharina, ad sanctitatis culmen, gratia divina operante, pertingeret. Est etiam mentio inicienda de effusa eius caritate erga membra Christi, egestate aliisque aerumnis divexata.

Postquam maritus, sacra peregrinatione ad Compostellanum S. Iacebi sacrarium cum uxore peracta, in Ordinis Cisterciensis monasterium se recepit - ubi non multo tempore post diem obiit supremum - Birgitta, rebus domus suae ordinatis, vitae asceticae se prorsus dedidit et ascensiones suas in Deum disposuit, a quo mysticis donis est affatim locupletata. Dum in recessu prope monasterium, quo Ulfo, vir eius, confugerat, duos annos commorabatur, proposuit, Christo afflante, novum Ordinem, a Sanctissimo Salvatore nuncupatum, in honorem almae Virginis Deiparae Mariae condere, cuius monasteria gemina erant, quatenus virorum et mulierum rebus divinis vocantium aedes, inter se seiunctae, unam veluti communitatem, in Dei nomine congregatam, efficiebant. Prima eius Ordinis, cuius Regulam Urbanus V, Decessor Noster, anno MCCCLXX approbavit, coenobium fuit, cui appellatio Vadstena.

Est quidem laetandum, quod religiosa ista Familia, quae temporibus illis, quibus vestis una Ecclesiae misere discindebatur, paene interiit, hoc saeculo ineunte, ad mulieres Deo consecratas quod attinet, refloruit et in Urbe, ad Campum florum, ubi legifera mater olim degerat, domicilium constituit. Quod Institutum ut laetis proficiat incrementis, in hac S. Birgittae commemoratione vehementer optamus.

Celebrantur etiam merito opera, quae «Revehtiones» inscribuntur quibusque eius gratiae mysticae perhibentur; sunt autem monumenta, ob ubertatem sacrae doctrinae commendata, in quibus et cultus humanitatis Christi, eius Passionis, Beatae Mariae Virginis, S. Ioseph, Angelorum perhibetur. Quae ad scripta spiritualia ed ad artem religiosam saeculi XV et XVI magnam vim habuerunt.

Latius vero circumspiciens, S. Birgitta, velut altera Catharina Senensis, Ecclesiae et Apostolicae Sedi, difficili aetate illa, sedulas magnasque curas adhibuit. Renovationem eiusdem Ecclesiae, matris universalis, quae, ut ait Concilium Vaticanum II, «in via peregrinans vocatur a Christo ad . . . perennem reformationem qua ipsa qua humanum terrenumque institutum, perpetuo indiget» (Unitatis Redintegratio, 6) ut filia devotissima expetivit, Clementem VI, Avenione morantem, tamquam «mulier fortis» rogavit, ut Romam rediret, sacrum Iubilaeum in annum MCCCL indicendum promovit.

Haec ergo, quae vita et actione nobilem patriam suam septentrionalem et Petri Sedem in una Ecclesia tam praeclare salubriterque coniunxit, caelitus quasi confirmat magnanimos conatus eorum, qui nunc, post diuturnum ac lugendum discidium, ad unitatem christianorum redintegrandam incumbunt. Quod quidem Bonifatius IX, Decessor Noster, olim quodammodo praenuntiasse videtur, cum in Apostolicis Litteris, die VII mensis Octobris anno MCCCLXXXXI sub plumbo datis, asseruit se «bonae memoriae Beatam Birgittam» Sanctam esse declarare «ad fidei et Ecclesiae unionem» (Bullarium Priv. ac Dipl. Rom. Pont., III, Romae 1741, p. 391).

Iuvat etiam memorare hanc singularis exempli mulierem, quamvis esset Deo penitus dedita, tamen a natione sua non fuisse alienam, quin immo, christiano patriae amore ductam, eius vero profectui studuisse. Ipsa eius prosapia per centum fere annos Suetiae reges praebuit, populi bono et sociali iustitiae intentos, in quibus et S. Ericus fuit. Quamquam domesticis curis detinebatur, tamen S. Birgitta saepius officiorum magistram in aula egit et regi Magno Erici seu Erikson eiusque uxori quasi mater sollicita adfuit. Quibus Biblia sacra, in Sueticum sermonem conversa, muneri dedit. His et praedictis scriptis ea etiam locum obtinet in historia litterarum patriae suae.

Splendescat ergo hoc lumen, acceptum etiam iis, qui catholicae communionis non sunt participes; sit haec eximia mulier deprecatrix apud Deum, ut Ecclesiae pacis et unitatis munera benigne concedat; hac animis obversante, Christifideles Suetiae et finitimarum regionum septentrionalium noverint eum, qui Ecclesiae catholicae praesit, in supremo ministerio apostolico versantem, egregiam existimationem fraternumque amorem sibi testari; haec, quae olim fuit peregrina piissima, accendat animos eorum, qui proximo sacro Anno hanc Urbem petent, ita sane ut paenitentia vitaeque interioris studio renovationem spiritualem perficiant, quae non solum singulis prodest, sed etiam in utilitatem Ecclesiae necnon civilis societatis redundat.

Haec habuimus, quae sexto revoluto saeculo a morte S. Birgittae ad te scriberemus. Tibi denique et fidelibus curae tuae commissis Benedictionem Apostolicam spiritualis roboris et gaudii auspicem, amanti animo impertimus; quam etiam ad Abbatissam Generalem et Sorores a S. Birgitta seu Ordinis Sanctissimi Salvatoris volumus pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Septembris, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 

top