 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
IULIO S.R.E. CARDINALI DÖPFNER,
MONACENSI ET FRISINGENSI ARCHIEPISCOPO,
QUINQUE CONDENTI LUSTRA
A SUSCEPTA ORDINATIONE EPISCOPALI
Optabilem profecto
atque memorabilem sane episcopalis tuae vitae et operae metam prosperrime mox
tu, Venerabilis Frater Noster, continges novamque laetandi magnopere simul et
gloriandi Archidioecesi Monacensi et Frisingensi adferes causam. Nos autem,
quibus scilicet cordi est et catholicae ubique religionis prosperitas et
sacrorum Antistitum dignitas, cum a communi plurimorum gratulatione declarataque
in te laetitia neutiquam alieni esse cupiamus, per hasce Litteras Nostras
praeclarum illum eventum et diem, qui sollemni quidem ritu istic commemorabitur,
decore censentaneo et laudationis studiosae ornatu cohonestare gestimus atque
commendare.
Viginti namque et quinque anni — industriae sollertis ac sacrae navitatis pleni
— tibi iam effluxerunt, ex quo, iuvenis modo sacerdos Herbipolensis, providentis
Dei consilio Episcopus Ecclesiae eius creatus es, eamque continuo pastoralis
operis rationem ingressus quae citius effecit ut, trifariam in ministerio
episcopali versatus, singularem inter sacros nationis tuae pastores locum
obtineres atque eam tibi interea existimationem conciliares quae tantum abest ut
paulatim exolescat ut contra magis adcrescat in dies. Tres, inquimus,
Catholicorum communitates, tantis rerum accisarum ruinis conflictatae, in
temet ipso feliciter dispexerunt et reppererunt consolatorem asperitatum,
intrepidum impigrumque salutis restitutorem ac sedulum verae fidei propugnatorem.
Nihil propterea dubitamus quin praeter eum, cui in praesentia temperas, ceteri
quoque greges hoc tempore te magna benevolentia complectantur, studio
prosequantur, efferant laudibus.
Te videlicet Primus recepit Antistitem gratus Herbipolensis grex, quem cum
tectis careret aliisque malis conflictaretur, confirmasti non solum ad
reficiendas domos, sed etiam ad aedificandam domum spiritualem, id est Ecclesiam,
cuique providere non cessavisti novensiles sacerdotes ac solidae religionis
adiumento. Te deinde carus suscepit Berolinensis populus, cuius ad pergraves
vitae incommoditates, familiarum partitiones, convictus necessitates levandas
aliquantum et leniendas tam opibus atque instrumentis humanis adgressus es quam
praesidio fidei et ductus tui firmamento. Te denique duodecim annos officio
tenet Archidioecesis Monacensis et Frisingensis, quam quidem novimus te
diligenter studere praeceptis et institutis Concilii Vaticani Secundi informare
atque iam donavisse consiliis sacerdotum et laicorum, novis paroeciis, renovato
educationis religiosae impetu, liturgiae sacrae studio. Quae universa cum
catholico populo et clero istius regionis cedunt in salutis emolumentum, tum
tibi sine dubitatione in meritum.
His demum multiplicibus inceptis pastoralibus tuis ipsi Fratres in episcopatu
Germanico veluti cumulum attulerunt — aliudque umeris tuis permagni ponderis
imposuerunt onus —, cum te Praesidem Episcoporum conventus semel et iterum
delegerunt, eoque suam sollertiae tuae ac ducendi facultatis fiduciam aperte
comprobaverunt. Nec minus illuc decus tibi et officium accessit, postquam magno
consensu ipsemet praefectus es Communi Synodo Dioecesium Reipublicae Foederatae
Germaniae.
Explorata autem Nos et penitus perspecta cum ipsi haec omnia habeamus, plures
esse causas arbitramur cur una cum dilectissimo illo populo, et Fratribus in
Episcopatu, sacerdotibus et amicis tuis ex animo vere tibi gratulemur hunc
epicopalis officii tui faustum natalem. Superest tantum ut te, ad fideliorem
usque et studiosiorem sacri muneris perfunctionem fraterne cohortati, Deum
ipsum, pastorum columen atque praesidium, obtestemur ut te in statione tua
diutissime conservet, vires mentis corporisque necessarias suppeditet,
probatissima quaeque consilia praesens secundet, atque cor tuum et animum in
famulatu Ecclesiae semper laetificet. Quas omnes gratias tibi largissime
impetret Apostolica Nostra Benedictio, quam tibi toto ex pectore impertimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Septembris, anno MCMLXXIII, Pontificatus
Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
|