 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA
DOMINICO YOSHIMATSU NOGUCHI,
HIROSHIMAĖNSI EPISCOPO,
CUM DECEM CONDERENTUR LUSTRA
EX QUO TERRITORIUM ILLUD ECCLESIASTICUM
IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERECTUM EST
AD URBEM HIROSCIMAM
Ad urbem,
quae Hiroshima appellatur, cum mens coavertitur, adhuc maestitia affici solet,
quod ante XXVIII annos eam pyroboli atomici primum verberarunt, quibus displosis
effectum est, ut tot hominum mortes, tot ruinae essent lugendae. Nunc vero de
alia memoria laetandi occurrit opportunitas, siquidem mox decem condentur lustra
ex quo istud territorium ecclesiasticum ut Vicariatus Apostolicus erectum est,
qui anno MCMLIX in dioecesim excrevit.
Est quidem ad Nos allatum te salubri consilio statuisse, ut huius eventus
recordatio ad religionem potissimum pertineret atque adeo in singulis paroeciis
piae fierent celebritates, per quas Annus sacer in ista Ecclesia particulari et
excellentiore proposito ac modo celebraretur. Quod quidem inceptum sane
probamus, cupientes Deumque enixe rogantes, ut praedicta sollemnia ad fidem
augendam christianamque conversationem confirmandam plurimum valeant.
Cum de Hiroshimaensi calamitate recogitamus, mentem subit optatissimum bonum
pacis, cui in ista urbe egregium monumentum est positum. Quamvis paci multae
parentur insidiae, non levia eam circumsaepiant impedimenta, immo gravia ei
impendeant pericula, tamen pro apostolico munere Nostro non desinimus eam
extollere, eam suadere atque, quibus viribus possumus, provehere.
Recte autem studium pacis cum iis, ad quae praedictus Annus sacer spectat,
congruit: etenim ad veram pacem consequendam inter homines singulos et gentes,
opus est imprimis «metanoia» et renovatione spirituali, secundum illud Apostoli:
«edocti estis . . . deponere vos secundum pristinam conversationem veterem
hominem . . . renovari autem spiritu mentis vestrae, et induere novum hominem,
qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis» (Eph.
4, 21-24).
Dilecti Nobis filii istius diocesis Hiroshimaensis, huius memoriae recolendae
fausta oblata occasione, sine dubio preces geminabunt, ut verae pacis veluti
aurora, Dei munere hominumque bona voluntate praeditorum cooperante diligentia,
tandem exsurgat.
Vota denique facimus, ut eadem portio Dominici gregis laetis foveatur
incrementis magisque in dies spiritualibus viribus polleat. Quae omnia confirmet
Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater, clero ac fidelibus, curae
tuae commissis, amanti animo impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Octobris, anno MCMLXXIII, Pontificatus
Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
|