 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD CAROLUM
S.R.E.
CARDINALEM CONFALONIERI
MISSUM EXTRAORDINARIUM,
UT CELEBRATIBUS PRAESIDEAT
OB INAUGURANDAS SEDES
«ALTIORIS CENTRI STUDIIS PASTORALIBUS EXERCENDIS»
MERITO LAETATUR
Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem!
Merito laetatur Archidioecesis Mediolanensis, Nobis sane carissima, de
restitutis aedibus, quae Seminarii Maximi sedes erant, donec hoc, anno MCMXXX,
in novum et amplissimum aedificium, in loco Venegono positum, transferretur.
Vetustum illud Seminarium non uno nomine est venerandum: etenim Sanctus Carolus
Borromaeus deliberationes Concilii Tridentini ad effectum adducens, id condidit,
ut institutioni iuvenis cleri recte salubriterque consuleret et sic bonum
spirituale fidelium sibi commissorum promoveret. Ipse et venustam porticum
quadrilateram erexit, Fridericus autem Cardinalis Borromaeus, eius in munere
successor, portam, egregie confectam, adiunxit.
Sed tempus, quo labente consumi solet quidquid est ab hominibus factum, aliaeque
causae, praesertim calamitas belli, quod ante pauca decennia per orbem terrarum
desaeviit, effecerunt, ut istae aedes usui, quem Sanctus conditor statuerat, non
amplius aptae essent, immo dilaberentur atque fatiscerent.
Cum nosmet ipsi Ecclesiam Ambrosianam regeremus, in animum induximus tam
praeclarum aedificium ad pristinum revocare splendorem; verumtamen, ad beati
Petri sedem evectis non datum est Nobis eiusmodi exsequi opus. Quod quidem,
magno cum gaudio Nostro, Ioannes Cardinalis Colombo, Archiepiscopus
Mediolanensis, cui, hac etiam oblata occasione, fraternam dilectionem Nostram
testamur,
non parvo labore, modo praecellenti perfecit. Splendet ergo nunc iterum hoc
monumentum estque iis rebus omnibus instructum, quae horum temporum
condicionibus postulantur.
Usus autem, cui refecta haec domus destinatur, non ita alienus est ab illo, quem
Sanctus Carolus olim constituerat: etenim sedes est «Altioris Centri studiis
pastoralibus exercendis»; quod quidem complectitur Institutum Pastorale regionis
Langobardicae pro sacrorum administris, religiosis, laicis, et alia duo
Instituta, alterum, in quo altiore ratione scientiae religiosae tradantur,
alterum pro Educatoribus.
Vota igitur facimus, ut hoc pastoralium studiorum domicilium, novis Ecclesiae
necessitatibus patens simulque sanae traditionis catholicae utilitates servans,
quasi fons evadat, unde plurima bona in Archidioecesim Mediolanensem et etiam
extra eius fines emanent. Volentes autem sollemnibus, quae proxime ob
inaugurandum hoc opus fient, amanti quidem animo sed etiam per Ecclesiae
Cardinalem, Nostram personam gerentem, interesse, te, Venerabilis Frater Noster,
Missum Extraordinarium Nostrum eligimus et renuntiamus, munus tibi mandantes
festae celebritati statutae nomine Nostro praesidendi, nec dubitamus, quin pro
mentis dotibus, quibus ornaris, et pro pastorali studio, quo praeditus esse
cognosceris, creditum officium sis frugifere impleturus.
Peculiari modo te rogamus, ut Archidioecesi Mediolanensi, cuius suavis apud Nos
viget memoria, salutem nunties Nostram, amorem declares sincerum, quo eam
prosequi non desinimus, ac spem enunties fore, ut restitutae aedes istae quasi
signum evadant illius renovationis spiritualis, quae indicto Sacro Anno est ut
finis proposita.
Tibi demum, Venerabilis Frater Noster, Ioanni Cardinali Colombo, quem supra
memoravimus, Praesulibus, Magistratibus, sacerdotibus, fidelibus, qui praedicta
sollemnia participabunt, Benedictionem Apostolicam, superni auxilii auspicem
Nostraeque benevolentiae testem, libenter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Octobris, anno MCMLXXIII,
Pontificatus Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
|