 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD
ALFREDUM S.R.E.
CARDINALEM BENGSCH
BEROLINENSEM EPISCOPUM,
DUOBUS SAECULIS EXPLETIS
A CONSECRATIONE CATHEDRALIS ECCLESIAE,
S. HEDVIGI SACRAE
BEROLINENSIS DIOCESIS
Berolinensis diocesis, cui sollerter praeesse cognosceris, merito de ecclesia
cathedrali, sanctae Hedvigi sacra, gloriatur, a cuius consecratione mox duo
saecula explebuntur; cuius memoriae causa sollemnia, te praeeunte, ibi agentur.
Quod templum, opere nobile, cunabulorum loco habetur, siquidem, eo exstructo,
communitas Catholica, ista in urbe degens, paroecialia iura est olim adepta.
Crescente vero fidelium numero, anno MCMXXX dioecesis Berolinensis est condita
ideoque idem templum ecclesiae cathedralis donatum honore.
Verumtamen anno MCMXLIII, dum per totum fere orbem terrarum bellum desaeviebat,
hoc vitae catholicae veluti centrum misere disiectum est ac paene eversum.
Postquam ab armis discissum est, amor, mortem superans, restituit, quod deletum
erat, et fecit, ut ex ruinis, quas humana discordia acervaverat, domus orationis
et pacis resurgeret.
In his ergo sollemnibus dilecti Nobis filii istius dioecesis habent, cur
magnitudinem doni fidei, cuius haec princeps ecclesia est quasi visibilis sedes,
altius considerent, in animis penitius imprimant, in vitae usum transferre
diligentius studeant. Unusquisque enim impellitur, ut hoc modo ipse veluti
templum Dei evadat; de qua re sanctus Augustinus, populum die dedicationis
ecclesiae allocutus,
his monuit verbis: «Quod igitur hic factum corporaliter videmus in parietibus,
spiritaliter fiat in mentibus; et quod hic perfectum cernimus in lapidibus et
lignis, hoc aedificante Dei gratia, perficiatur in corporibus vestris» (Sermo
336: PL 38, 1475).
Praeterea haec aula Dei, circa quam tota dioecesis Berolinensis quodammodo
congregatur, hac oblata occasione efficit, ut Ecclesia particularis, cuius
momentum Concilium Vaticanum Secundum in sua posuit luce, mentibus vivacius
obversetur. Est ergo cunctis annitendum, ut haec vigeat et sic in ea quasi
praesentem esse sentiatur ipsam Ecclesiam Unam, sanctam, catholicam.
Istud denique templum cogitationem ac desiderium ingerit beatissimae illius
sedis caelestis, ubi ii, qui per huius vitae tempus fideliter fortiterque in
christiano agone certaverunt, praemio fruuntur sempiterno et inenarrabili. Ad
hanc «domum non manufactam» (Cor. 5, 1) si animi saepius convertuntur et
si ad eius rationem tota conversatio componitur, vita christiana efflorescit,
scilicet feliciter contingit, ut homines sint «fide formati, spe solidati,
caritate compacti» (S. AUG. Sermo 337: PL 38, 1476).
Haec visum est Nobis spectabile istud pietatis monumentum hortari; cuius causa
decreta sollemnia mente participantes, tibi, Venerabilis Frater Noster, Episcopo
Auxiliari tuo, sacerdotibus, fidelibus, pastorali curae tuae concreditis, et
universis, qui commune hoc gaudium spirituale participabunt, Benedictionem
Apostolicam, certae dilectionis Nostrae testem, amanter in Domino impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Septembris, anno MCMLXXIII, Pontificatus
Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
|