The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS SCRIPTO DATUS AD PAULUM S.R.E.
CARDINALEM PHILIPPE,
SACRAE CONGREGATIONIS
PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS PRAEFECTUM,
TERCENTESIMO QUINQUAGESIMO ANNO REVOLUTO
A S. JOSAPHAT OBITU

 

«Quasi pharus in vita refulsit irradians et ut bonus pastor vitam suam profudit pro ovibus suis». His verbis Liturgiae Byzantinae-Slavicae Sanctus Iosaphat merito celebratur praeconio, a cuius obitu tercentesimus quinquagesimus annus revolutus mox sollemniter agetur. Quem eventum attingere volumus, exemplum quodammodo secuti Pii XI, Decessoris Nostri rec. mem., cui, recurrente tercentesimo illius «praeclarissimi martyrii» natali, admodum placuit «tanti viri memoriam renovare», Encyclicis Litteris, quae a verbis «Ecclesiam Dei» incipiunt, die XII mensis Novembris anno MCMXXIII editis (AAS 15, 1923, 573 ss.).

Ioannes Kuncevic, cui moaacho facto nomen Iosaphat, circiter annum MDLXXX in urbe Vladimiria intra fines regionis Volhyniae, quemadmodum appellatur, natus est e parentibus mercaturae deditis, qui Ecclesiae metropolitanae Kioviensi erant obnoxii ac quidem solum in communione imperfecta cum Ecclesia Catholica constituti.

Iam puer, Liturgiae amore incensus, sacris assidue intererat, praesertim Vilnae, quo se contulerat, ut in paterna arte amplius exerceretur. Simul vero discidium Ecclesiarum expertus est ibi, sed etiam spem fore, ut unitas restitueretur. Re quidem vera anno MDXCV metropolita Kioviensis ceterique episcopi territorii ipsius ad Clementem VIII, Decessorem Nostrum, epistulam dederunt, in qua haec verba, memoratu digna, conscripserunt: «ad unionem quae antea inter Orientalem et Occidentalem Ecclesiam viguit, inque Florentina Synodo ab antecessoribus nostris constituta est, accedere decrevimus» (A. THEINER, Vetera Monumenta Poloniae et Lithuaniae, III, p. 237). Cui rei postquam Summus Pontifex est assensus, anno MDXCVIII Synodus in urbe Brest celebrata fuit, a qua unio illa legitime rata habita est ac promulgata. Sed propter alias causas postea subortas optatus effectus non prorsus evenit.

Ioannes Kuncevic, Brestensi huic deliberationi obsecutus, ideoque Catholicae Ecclesiae membrum effectus, de vita Deo secundum Sancti Basilii instituta consecranda cogitavit. Itaque in Vilnense monasterium a SS. Trinitate se abdidit; scilicet optimam partem elegit (Cfr. Luc. 10, 41), idque totum apprehendere et perficere studuit, quod eiusmodi conversationis proprium esse a Sancta Theodoro Studita perhibetur: «Monachus enim est, qui in unum contuetur Deum, unius Dei cupidus est, uni est addictus Deo, unum colere satagit Deum» (Parva catechesis, ed. E. Auvray, Park 1891, pp. 141-142).

Tam excellens vitae forma, quae in Iosaphat elucebat, valuit ad novum vigorem spiritualem coenobio illi ingerendum et ad novos alliciendos candidatos.

Qui, anno MDCIX sacerdotio auctus, ad vitam, precationi et paenitentiae deditam, munus addidit praedicatoris et confessoris. Postquam monasterio loci Byten et sanctuario Zirovicensi ut hegumenus breve tempus salubriter praefuit, Vilnense illud coenobium ut archimandrita regendum suscepit, in locum suffectus Iosephi Rutskij, qui ad metropolitanam sedem Kioviensem provectus est. Cuius viri conatus circa reformationem monasteriorum Iosaphat diligenter secundavit, et actuose interfuit capitulo anno MDCXVII ab eodem metrolpolita coacto, quo Congregatio monastica a SS. Trinitate, quinque monasteria complectens, est constituta. Quo coetu peracto, studium pietatis alienaeque salutis, quo ipse ardebat, in ampliorem campum excurrere coepit. Etenim creatus est Coadiutor cum iure successionis Antistitis Polocensis, senio et aegritudine laborantis.

Haud quidem neglegens arctiorem vitam Deo consecratam in monasteriis suae dioecesis promovere, curas summas clero saeculari impendit: cui provehendo operam dedit sive quoad rem spiritualem, synodis pro eo indictis, «Regula sacerdotum» a se conscripta aliisque aptis subsidiis praebitis, sive quoad rem intellectualem, cultum ingenii incrementis augendo, sive quoad rem socialem, rationibus vitae eorum consulendo. Haec navitas pastoralis indefatigati Praesulis prosperos exitus paulatim assequebatur.

Verumtamen, in tota regione illa graves simultates inter fautores unionis cum Sede Romana eiusque impugnatores sunt exortae. Quae — res est sane lugenda — eo progressae sunt, ut Iosaphat, cum in urbe Vitepsco commoraretur, ut sacerdotes et populum sibi fideles hortaretur et confirmaret, pastor sollicitus et sollers, crudeliter sit necatus. Cui eximio viro Pius IX, item Decessor Noster, anno MDCCCLXVII Sanctorum Caelitum honores decrevit.

Sacrae exuviae Sancti Iosaphat, inter tot vicissitudines, quae in regionibus, ubi ille natus est et gloriosa occubuit morte, acciderunt, e cathedrali templo Pollocensi Vindobonam pervenerunt, unde altero bello, quod per orbem terrarum desaeviit, in Urbem Vaticanam sunt translatae. Eae die XXII mensis Novembris anno MCMLXIII — ex optatis Ioannis XXIII, proximi Nostri in supremo ministerio apostolico Decessoris, qui ita adhuc vivens statuerat — in Petriana Basilica sub ara Sancti Basilii conditae sunt, ita ut praecellens hic catholicae communionis assertor quasi a beato Petro, cuius Sedi inconcusse haeserat, et a legifero patre suo ac vitae monasticae orientalis magistro nec post mortem dissociaretur.

Habent ergo in hac Sancti Iosaphat commemoratione filii non solum Ecclesiae Occidentalis, sed etiam — ac quidem potissimum — Ecclesiarum Orientalium Catholicarum, in quem intueantur, a quo exempla sumant vitae vere religiosae et spiritualis vigoris. Earundem Ecclesiarum Orientalium communitates, quarum multae, extra patriae fines versantes, in toto fere orbe terrarum sunt diffusae, arctius coniungi se sentient cum catholicae unitatis centro, quod ipsis sedulas curas impendit propria sacra Hierarchia instituta vel aliis opportunis adhibitis modis. Ad hoc quod attinet, libet memorare Pontificia Seminaria, Maius et Minus, Romae pro Ucrainis condita, et e nomine Sancti Iosaphat appellata. Peculiariter Episcopi et sacerdotes pastoralis studii specimen sequantur, quod hic Caeles praebuit. Religiosi ac religiosae virtutis iter ab eo sibi commonstratum aspiciant; ex quibus recensere iuvat Ordinem Basilianum Sancti Iosaphat, monachos Studitas, sodales ritus Byzantini-Slavici ex Ordine Fratrum Minorum, e Societate Iesu, e Congregationibus Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis B.mae Virginis Mariae, Sanctissimi Redemptoris, e Societate S. Francisci Salesii, necnon plures Familias mulierum, quae, Deo consecratae, ad eundem pertinent ritum.

Quodsi lamentabile discidium illud Ecclesiarum olim effecit, ut nefario ausu sicarii sanguis Sancti Iosaphat manaret, fiducialiter Deum rogamus — volumusque, ut maxime praedicti filii Nostri ex Ecclesiis Orientalibus Nobiscum orent — ut idem sanguis ferax sit pacis et consensionis, ac tandem inter utrasque «fraterna collaboratio . . . in spiritu caritatis et secluso omni spiritu contentiosae aemulationis crescat», quemadmodum Concilium Vaticanum Secundum exoptavit (Unitatis redintegratio, 18).

Haec habuimus, quae in recolenda morte huius praeclarissimi Pastoris, ante CCCL annos interfecti, ad te, Venerabilis Frater, ad Praesules, sacerdotes, religiosas necnon fideles praesertim Ecclesiarum Orientalium, animo amanti et sollicito scriberemus. Tibi demum et cunctis, quos diximus, Benedictiolnem Apostolicam, caelestis roboris et solacii auspicem, volentes impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Octobris, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 

top