 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA
GRATULATORIA
NORMANNO THOMAE CARDINALI GILROY,
ARCHIEPISCOPO OLIM SYDNEYENSI,
QUINQUAGESIMUM SACERDOTIIS SUI NATALEM DIEM CELEBRANTI
Quotiescumque antehac
factum est ut aut per litteras procul tecum, Venerabilis Frater Noster,
colloqueremur aut ipsi Nos praesentes tecum vel in Urbe vel in patria quoque tua
congrederemur, numquam dubitavimus aperte ingenue sincere confirmare tibi et
testari quantopere temet ipsum diligeremus quantique aestimaremus multiplicium
operum tuorum praestantiam, pastoralium inceptorum sapientiam, excellentiam
famae communisque adsensionis quam ubique tibi meruisses.
Hoc autem praecipue tempore unum tantum in te celebrare vehementer cupimus et
praedicare: sacerdotium nempe tuum ipsius, atque singularem dignitatem et
honorem quem idem sacerdotium his proximis annis per orbem terrarum universali
Ecclesiae Catholicae affatim conciliavit. Opportunitas autem huius Nostrae
gratulationis studiosae et gestientis laetitiae omnibas profecto perspicua est
et constat: quinquagesimus videlicet natalis — faustissimus ille quidem et
optatissimus — muneris tui sacerdotalis, quem gaudio permagno tibi, eximio
Ecclesiae decori, Nobismet ipsis egregio solacio futurum esse novimus certo.
Militiam huius mundi adulescens reliquisti ut suo tempore numen sacrae Christi
militiae dares. Deus vicissim providentissimo quidem consilio te paucissimis
annis efficere constituit quintum Archiepiscopum Sydneyensem — quae urbs natalis
semper tibi in deliciis fuerat — et primum Ecclesiae Cathollicae Patrem
Cardinalem qui
Australiae civis natus est, et praecellentem Antistitem, qui luculentissimis
documentis commonstraturus erat, quomodo inexpugnabilis erga Christi Vicarium
fidelitas, flagrans erga amatam patriam studium, incensus in omnes homines
eorumque varios ordines amor mirabili consensu et quasi concentu quodam
coniungerentur ad Deum honorandum. Quantam denique putas te dignitatem
sacerdotio Christi adtulisse, cum tu ipse Eques Imperii Britannici creareris,
cum Primus civis Australianus nuper nominareris, cum antehac legationibus paene
innumerabilibus in omni orbis parte pro Christi nomine atque Ecclesiae utilitate
fungereris? Quot pariter amicos Evangelio Christi sacerdos tu lucri fecisti
moderatissimis moribus tuis, animi suavitate et benignitate, sobriae vitae
exemplo?
Specimen semper praebuisti — et ad hos usque dies inter sacerdotes fratres
deversans praebere non cessas — solidae atque illuminatae pietatis sacerdotalis,
indefatigabilis industriae apostolicae, mentis viriditatis et leporis,
prudentissimae sollertiae in administranda vinea Domini. Haec igitur forma
praeclara vitae tuae et cursus illustris redibit certe plurimis sacerdotibus et
christifidelibus civibus tuis in memoriam, cum brevi commemorabuntur sacerdotii
tui primordia. Haec summa cum animi consolatione reputabimus Nos et ponderabimus,
cum beatus ille dies honorificus tibi illucescet. Scite proinde Christi Vicarium
tibi proximum hoc tempore, sicuti semper, adsistere, tibi peculiari benevolentia
et amore bene precari, tibi a Bono Pastore Divino exposcere dies, quotquot adhuc
concedere voluerit, pacis et laetitiae plenos, necnon ingenii vires corporisque
valetudinem ad opus sacerdotii tui prosperrime prosequendum.
Habes itaque cogitata Nostra et sensa, quae tecum per litteras Nostras
singulariter communicare studuimus. Accipito simul fraternam gratulationem in
sacerdotii tui anniversario die, quam cumulare cupimus Apostolica Nostra
Benedictione tibi egregio cum amoris adfectu transmissa tamquam certi Dei
favoris et perpetui praesidii pignore.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Novembris, anno MCMLXXIII,
Pontificatus Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
|