The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD REFICIENDUM ANIMUM
POST MULTAS ERUMNAS
AD IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI MINDSZENTY

CUM ILLA

 

Venerabilis et dilectissime Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Cum illa magni momenti decreta iam iam evulganda sint, quae suscepimus postquam matura consideratione rerum adiuncta perpendimus, unite spectantes ad pastoralem quarundam ex Hungaria dioecesium utilitatem — quas inter eminet Strigoniensis Ecclesia — Nostram impensam benevolentiam paternamque existimationem tibi, dilectissime ac venerabilis Frater Noster, etiam atque etiam expromere percupimus.

Etenim primo ut Veszprimiensis Praesul renuntiatus et paulo post Metropolitanae illius Sedis Archiepiscopus creatus, episcopalis ministerii munere functus es in difficillimo rerum statu, oneribus et anxietatibus pleno. Altis sane radicibus Nostro animo infixa haeret vivida atque aerumnosa recordatio, te, ipsos XXV abhinc annos, iudicium et condemnationem subiisse, quae quasi culmen fuere gliscentium adversus te impugnationum, quaeque omnium hominum mentes tunc in se converterunt eorumque attonitum moverunt stuporem. Tot acerbi animi cruciatus fuerunt spinea corona, tuo capiti imposita, haud minus pretiosa quam tua erga Christi Ecclesiam fidelitas.

Quam ob rem tibi omni cum reverentia libentissime obsequimur, tibique gratias ex imo pectore agimus ob multimoda virtutis exempla, quae tot per annorum decursum universae catholicae familiare praebuisti.

Certam equidem alimus spem, te Ecclesiae, quae lumen et gloria, etiamsi pariter dolorum causa tibi fuit, tuum amorem tuasque preces semper esse daturum. Scias pariter Nos tecum his animi sensibus artissime coniungi, dum superna solatia tibi a Christo, aeterno Pastorum Principe atque praemio, supplices petimus, ut tuae «probatio fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur in laudem et gloriam et honorem» (Cfr. 1 Petr. 1, 7).

Quorum votorum auspicem Nostraeque propensae voluntatis testem, Apostolicam Benedictionem tibi fraterna caritate peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum die XXX mensis Ianuarii, anno MCMLXXIV , Pontificatus Nostri undecimo.

PAULUS PP. VI

 

top